_ Campus Teneri et templum Herculis Hippodetæ — de Sphinge varia
narratio — Onchesti reliquiæ — urbs Thespia — signum Jovis Saotæ et
alia deorum signa Thespiæ posita. _
Ad dextram Cabirii campus est, a Tenero vate Tener dictus, quem
Apollinis et Meliæ filium fuisse putant; porro est et magnum Herculis
templum cognomento Hippodetæ. Herculem enim aiunt, quum ab Orchomeno
exercitus in hunc locum venisset, Orchomeniorum equos qui ad currus
erant noctu apprehensos vinculis impedisse. (2) Paululum hinc abest mons
unde Sphingem fama est ex insidiis erumpere solitam in perniciem eorum,
quos abriperet, ænigma decantantem; etsi dicunt alii eam cum navalibus
copiis prædonum more palantem ad Anthedonem e mari applicuisse, deinde
hoc monte occupato latrocinia exercuisse, usquedum eam Œdipus interfecit
numeroso exercitu, quem Corintho eduxerat, superatam. (3) Traditum etiam
est Laii notham fuisse filiam, quam pater oraculum, quod Delphis Cadmus
acceperat, pro sua in illam benevolentia edocuisset. Præter reges enim
neminem hoc oraculum cognovisse. Quoties itaque de regno aliquis
contendens ad Sphingem venisset (fuisse scilicet Laio aliquot e pallacis
filios, oraculum vero Delphis editum ad solam Epicasten ac liberos ex ea
natos pertinuisse), (4) Sphingem callido in fratres istos astu usam
quæsivisse num datum Cadmo responsum, si Laii filii essent, cognitum
ipsis esset; et quum non haberent quod responderent, eos morte multasse,
quippe qui de genere et imperio controversiam nullo jure movissent.
Venisse vero ad illam Œdipum, ex quodam somnio de oraculo edoctum. (5) A
monte, de quo jam diximus, quindecim absunt stadia Onchesti urbis ruinæ;
ubi quondam habitasse dicunt Onchestum Neptuni filium. Ætate quidem mea
delubrum et signum exstat Neptuni Onchestii, et lucus quem suis Homerus
carminibus ornavit. (6) Qui deflexerint a Cabirio, ad sinistram
progressi stadia circiter quinquaginta, Thespiam pervenient. Urbs ea
infra Heliconem montem condita fuit. A Thespia Asopi filia vocatam
aiunt. Sunt qui dicant Thespium Athenis profectum urbi nomen dedisse,
genus autem illum ab Erechtheo duxisse. (7) Est in oppido æneum Saotæ
(_Servatoris_) Jovis signum. Tradunt vero, quum in cives insigni
feritate draco sæviret, deum imperasse ut ephebos quotannis singulos
sorte ductos feræ exponerent. Et ceterorum quidem qui periere nomina
exoleverunt; (8) eorum uni Cleostrato amatorem Menestratum loricam æneam
faciundam curasse, resupinatis extrorsum hamis consertam; eam loricam
puer indutus quum ultro draconi occurrisset, mortem quidem oppetiit, sed
ipsam etiam feram exanimavit. Ex eo rei eventu Jovi Servatori cognomen
exstitit. Bacchi signum, Fortunæ deinceps, et alio loco Salubritatis **
Minervam præterea cognomento Erganen et ei adsistentem Plutum fecit **.