CAPUT XXV.

_ Prope Thebarum portas Neistas monumentum Menœcei — locus, ubi Œdipi

filii singulari certamine ceciderunt, et locus Syrma Antigones

dictus — trans fluvium Dircen Pindari domus reliquiæ et matris

Dindymenes templum — Themidis templum et signum — lucus Cereris

Cabiriæ et Cabirorum templum — de origine arcanorum sacrorum apud

Thebanos et de Cabiræis — de Cabirorum sacris violatis. _

Sed ut Thebas revertamur, ad Neistas portas est Menœcei Creontis filii

monumentum, qui se ipsum ultro occidit ex oraculo Delphici Apollinis,

quo tempore Polynices cum Argivorum exercitu Thebas oppugnatum venit. Ad

ejus tumulum malus Punica enata est, cujus poma, quum maturuerint, rupto

exteriore cortice sanguinis nescio quid simile ostendunt. Hæc quidem

arbor adhuc virens est. At vitem Thebani quum apud se primum e terra

prodisse dicant, ejus tamen rei indicium quod hoc tempore monstrent

nullum habent. (2) Non longe a Menœcei sepulcro Œdipi filios aiunt

singulari certamine pugnantes mutuis vulneribus concidisse. Pugnæ ejus

documentum pila erecta cum lapideo scuto. Ostenditur etiam locus in quo

Junonem Herculi infanti mammam præbuisse quodam Jovis dolo tradunt. Hæc

universa regio Syrma (_Tractus_) Antigones nuncupatur, quod Antigone,

quum Polynicis cadaver nullo conatu tollere quivisset, trahere illud

aggressa eo pertraxit usquedum in accensum jam Eteoclis rogum conjecit.

(3) Trans amnem cui a Lyci uxore Dirce nomen (ab ea vero Antiopen fama

est injuriosius tractatam et ob eam causam ab Antiopes filiis

interfectam), hoc igitur amne Dirce transmisso, videas Pindari domus

ruinas et Dindymenæ matris sacellum a Pindaro dedicatum. Signum deæ

Aristomedis et Socratis Thebanorum opus. Die unico anni cujusque

sacellum aperire solenne habent. Eo ipso die mihi ut adessem contigit,

quare signum id fuit mihi spectandi copia: est autem e Pentelico

marmore, sicuti etiam solium. (4) Circa viam a portis Neistis Themidis

fanum est cum signo e candido lapide, Parcarum quoque et Jovis Forensis.

Marmoreus est Juppiter, Parcis nulla sunt signa. Modico loci intervallo

stat sub divo Hercules cognomine Rhinocolustes, quod caduceatoribus iis

qui ab Orchomeniis ad tributum poscendum missi fuerant (sicuti narrant

Thebani) ad contumeliam nares præcidisset. (5) Stadia progressus quinque

et viginti Cabiriæ Cereris et Proserpinæ lucum videas, quo intrare

initiatis duntaxat fas est. Ab hoc luco distat stadia fere septem

Cabirorum ædes. Qui vero sint Cabiri et quo ritu ipsis et matri

(_Cereri?_) sacra fiant, reticenti mihi ab iis hominibus, quos hæc

audiendi studium tenet, esto venia. (6) Hoc unum me nulla prohibet

religio vel in vulgus efferre, quale fuisse sacrorum initium a Thebanis

traditur. Civitatem enim quondam in hoc loco et homines fuisse memorant,

qui Cabiri sint nominati: eorum uni Prometheo ejusque filio Ætnæo,

hospitibus suis, Cererem depositi nescio quid commisisse. Quid vero

fuerit depositum illud et quæ ad id pertineant, literis mandare fas mihi

non duxi. Initia certe fuere Cabiris Cereris donum. (7) Quo tempore

Argivorum exercitus, qui sunt Epigoni appellati, Thebas expugnarunt

ejectis e sedibus suis Cabiris, intermissa per aliquod tempus initia

fuerunt, donec Pelarge Potnei filia cum Isthmiade viro suo mysteriorum

ritum restituit; extra fines tamen, in eum locum quem Alexiarun vocant,

initia transtulerunt, (8) Illo igitur tempore extra antiquos fines

Pelarge celebravit initia, Telondes vero et qui reliqui fuerunt de

Cabirorum gente in Cabiræam terram redierunt; Pelargæ ipsi ex Dodones

responso et alii sunt honores decreti et ut fœta hostia ei fieret

institutum. Cabirorum religiones qui violassent inexpiabilis sceleris

pœnam effugere non potuisse, certissimis rerum eventis sæpius compertum

est. (9) Nam quæ Thebis fierent sacra quum essent Naupacti profani

homines ausi usurpare, non multo post pœnam luerunt. Ex illis etiam de

Xerxis copiis, qui duce Mardonio in Bœotia relicti sunt, qua pars in

Cabirorum fanum introire non dubitavit, vel ingentis prædæ allecti

cupiditate, vel potius (uti ego arbitror) ad numinis contemptum, subita

omnes insania correpti partim se in mare abjecere, partim de præruptis

rupibus præcipites dedere. (10) Quumque Alexander superatis prœlio

Thebanis urbem et agrum igni pervastasset, qui e Macedonibus intra

Cabirorum fanum, utpote in hostico, irruperunt, omnes fulminibus et e

cœlo missis ignibus exanimati sunt. Tanta fuit inde ab initio ejus

templi religio.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 316 / 497 题