CAPUT XXIV.

_ Lacus Cephisis seu Copais et campus Athamantius — urbs Copæ — Olmones

et Hyettus urbes — urbs Cyrtones vel Cyrtone — Corsea et Halæ urbes.

_

Acræphnio recta ad lacum cui Cephisis nomen (Copaidem alii nominant)

pergentibus campi sunt Athamantii dicti. Habitasse eo in loco Athamantem

ferunt. Influit in lacum Cephisus amnis a Lilæa Phocensium ortus; ab hoc

loco lacum trajiciens venit Copas. (2) Sunt Copæ parvum oppidum ad lacum

sitæ; ejus in recensenda classe mentionem fecit Homerus. Cereris ibi

sunt, Bacchi et Sarapidis delubra. Aiunt Bœoti ad eum lacum etiam alia

quondam oppida, Athenas et Eleusinem, habitata, quæ per hibernos dies

lacus eluvione fuerint deleta. Cephisidis pisces reliqui nihil ab

aliorum lacuum piscibus præcipuum habent, anguillæ vero ex eo sunt

maximæ et esu suavissimæ. (3) Copis ad lævam stadia prope duodecim

progresso sunt Olmones. Ab Olmonibus septem ferme stadia distat Hyettus.

Vici nunc sunt uti ab initio semper fuerunt; et mea quidem opinione ad

Orchomeniorum fines pertinent cum Athamantiis campis. De Hyetto vero

homine Argiyo quæ accepi, et Olmo Sisyphi filio, in Orchomeniorum

historiam conferam. Olmonibus ne minima quidem res ulla satis digna quæ

spectetur exstat. Hyetti Herculis delubrum visitur, et ex eo morborum

remedia expetuntur. Signum non est arte elaboratum, sed rudis prisco

more lapis. (4) Ab Hyetto absunt Cyrtones stadia circiter viginti.

Modico olim oppido priscum fuisse nomen Cyrtonen dicunt. Conditum est in

summo monte; et Apollinis illic est templum et lucus; Apollinis recto

statu et Dianæ sunt signa. Frigida emanat e saxo aqua. Proximum fonti

est Nympharum sacellum et exiguus lucus, in quo omnes arbores consititiæ

sunt. (5) A Cyrtonibus monte jam superato est oppidum Corsia, infra

lucus silvestrium arborum, ilicum magna ex parte. In aprica luci regione

sub divo est Mercurii signum haud magnum. Abest a Corsia lucus stadii

fere dimidium. Ubi in planitiem descensum fuerit, Platanius amnis illic

in mare exit. Ad fluminis dexteram sunt Bœotorum extremi, qui Halas

tenent, accolæ ejus maris, quod Locrorum continentem agrum ab Eubœa

dividit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 315 / 497 题