CAPUT XXIII.

_ Memoranda ad Thebarum portas Prœtides — Pindari monumentum et varia de

Pindaro — de urbe Acræphnio et monte Ptoo — urbe Larymna. _

Apud Thebanos ad Prœtides portas est quod Iolai vocatur gymnasium, et

item stadium quale in Olympia et apud Epidaurios, terræ scilicet agger.

Ostenditur etiam eo in loco Iolai sacellum. E vita vero illum in

Sardinia excessisse simulque ex Atheniensibus et Thespiensibus qui cum

eo illuc transmiserant, ipsi etiam Thebani confitentur. (2) Superata

dextra stadii parte est hippodromus et in eo Pindari monumentum.

Pindarum, quum esset adhuc adolescentulus, Thespias proficiscentem, per

æstatem meridiano calore fessum somnus corripuit. Is igitur quo erat

habitu paululum supra viam decumbit. Apes ad dormientem advolant et ad

labia favos ei affingunt. Hoc fuit carmina pangendi Pindaro initium. (3)

Quum vero jam late per totam Græciam magna esset famæ celebritate, ad

summum gloriæ fastigium eundem evexit Pythia, quæ Delphos jussit æquam

omnium quæ Apollini deferrentur primitiarum partem Pindaro tribuere.

Exacta jam ætate in somnis videre visus est adsistere Persephonen, et

queri unam se ex omnibus diis non fuisse ipsius carminibus exornatam;

verum ubi ad eam venisset, suum etiam ipsi hymnum esse facturum. (4)

Paulo post, atque adeo ante decimum ab eo somnio diem, vita est

defunctus. Erat Thebis anus quædam Pindaro genere conjuncta et in

plerisque ejus canticis decantandis valde exercitata. Ei Pindarus se per

quietem ostendens hymnum in Persephonen cecinit. Illa experrecta statim

conscripsit omnia, quæ cantantem Pindarum per visum in quiete audierat.

In eo sane cantico inter alia Ditis cognomina est Chrysenius (_aureas

tenens habenas_), quod ad Proserpinæ raptum pertinere patet. (5) A

Pindari monumento ad Acræphnium itur via magna ex parte plana. Fuisse ab

initio eam urbem tradunt in Thebani agri parte, et compertum habeo

confugisse illuc postea profugos e Thebanis homines, quo tempore Thebas

Alexander evertit. Illi enim præ corporis imbecillitate et senectute

quum ne in Atticam quidem recipere se potuissent, hoc loco considerunt.

Situm est oppidum in Ptoo monte. Quæ spectentur illic digna, Bacchi ædes

et signum. (6) Progressus stadia ferme quindecim ab urbe ad dexteram

Apollinis Ptoi templum videas. Athamantis et Themistûs filium fuisse

Ptoum (a quo Apollini cognomen et monti nomen datum) Asius versibus suis

prodidit. Ante Macedonum expeditionem et excisas ab Alexandro Thebas

fuit eo in loco oraculum minime fallax. Venisse aliquando narrant

Europensem hominem Myn nomine, a Mardonio missum; ei roganti suæ linguæ

verbis, respondisse deum non Græca, sed ipsum etiam Carica lingua. (7)

Superato jam Ptoo monte est ad mare Bœotorum urbs Larymna; nomen inditum

ferunt a Larymna Cyni filia. Ejus natales altius repetam in exponendis

Locrorum rebus. Cum Opunte olim censebatur Larymna; auctis deinde

Thebanorum opibus, ultro se ad Bœotos adjunxerunt. Est illic Bacchi

delubrum, et recto statu simulacrum. Portum habent profundum, et qui

supra urbem sunt montes luculentam præbent venatoribus. aprorum copiam.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 314 / 497 题