_ De templis et signis, qui Tanagræ sunt — Mercurio Criophoro et
Promacho — Corinnæ monumento — gallinaceorum duobus generibus —
monte Messapio, urbe Anthedone ejusque memorandis, Cabirorum templo
— loco, qui Glauci saltus appellatur. _
Sunt Tanagræ juxta Bacchi, delubra tria; Themidis unum, alterum Veneris,
Apollinis tertium, in quo cum Apollinis etiam Dianæ et Latonæ signa
posita sunt. Quod vero ad Mercurii templa duo attinet, quorum alterum
Criophori (_Arietem portantis_), Promachi (_Propugnatoris_) alterum
nuncupant, superioris quidem cognominis eam esse causam dicunt, quod
pestilentiam Mercurius averterit circumlato in murorum ambitu ariete; ob
eamque rem Mercurium Tanagræis Calamis fecit arietem humeris portantem.
Qui puberibus ceteris forma præstare judicatus fuerit, is festo Mercurii
die agnum humeris portans muros circumambulat. (2) Propugnatorem vero
Mercurium idcirco vocari aiunt, quod invadentibus aliquando classe ex
Eubœa Tanagræum agrum Eretriensibus, ephebos in pugnam eduxerit; et ipse
etiam velut ephebus strigili armatus præ ceteris Eubœenses in fugam
verterit. In Promachi fano portulacæ arboris, quod plantæ ejus fructu
nutritum Mercurium prodidere (_?_), reliquiæ dedicatæ sunt. Non procul
theatrum et prope id porticum erexerunt. In eo sane Tanagræi præcipuam
quandam præ cunctis Græcis religionis rationem mihi habuisse videntur,
quod seorsum a profanis ædibus deorum templa ædificanda curarunt, in
pura scilicet area et ab hominum negotiationibus sejuncta. (3) Corinnæ,
quæ sola apud Tanagræos cantica fecit, in celebri urbis loco est
monumentum; in gymnasio ipsa picta est tænia redimita, victoriæ illud
insigne quod Thebis carmine Pindarum vicerit. Vicisse eam arbitror et
linguæ causa (neque enim Dorica, uti Pindarus, cecinit, sed ea quam
essent facile Æolenses percepturi). et quod fuerit ea sui temporis
feminarum formosissima, si qua ex imagine petenda est conjectura. (4)
Sunt Tanagræ gallinaceorum genera duo, pugnaces et qui cossyphi
(_merulæ_) dicuntur. Hi eadem sunt qua Lydorum aves magnitudine, colore
corvo similes, palearia et crista ad anemones similitudinem; notas
habent candidas in rostri et caudæ extrema parte non utique magnas. Hæc
propemodum eorum forma est. (5) In ea Bœotiæ parte quæ ad lævam Euripo
est, Messapius mons se attollit. Infra eum est maritima Bœotiorum urbs
Anthedon. Nomen ei contigisse tradunt vel ab Anthedone nympha, vel ab
Antha Neptuni filio ex Alcyone Atlantis filia, quod is hujus loci
dominatu fuerit aliquando potitus. Est apud Anthedonios medio maxime
urbis loco Cabirorum templum cum sacro luco; ab eo proxime abest Cereris
et Proserpinæ ædes. Signa dearum e candido marmore. (6) Bacchi vero
templum cum simulacro fecerunt ante urbis mœnia, qua ad mediterranea
iter est. Sunt eo in loco Iphimedeæ et Aloei filiorum sepulcra. Fuisse
ab Apolline interemptos, cum Homero convenit Pindaro, qui in Naxo quæ
supra Parum est vitam eos finiisse dicit. Horum sunt Anthedone
monumenta. Est præterea ad mare locus, quem Glauci Saltum nuncupant. (7)
Piscatorem fuisse Glaucum et repente herba quadam gustata inter maris
deos receptum et futura etiamnum prædicere quum alii credidere, tum
præcipue navigatores multa quotannis de ejus divinatione memorant. Quæ
quum ab Anthedoniis Pindarus et Æschylus accepissent, illi quidem curæ
non fuit multa de Glauco versibus suis mandare, quum Æschylus totius
fabulæ argumentum a Glauco deduxisset.