_ Tritonum forma describitur — de tauris Æthiopicis — alce — martichora
seu androphago, et serpentibus volucribus. _
Vidi ego et alium Tritonem Romanorum in thesauris rerum admirabilium,
sed hoc qui apud Tanagræos est magnitudine inferiorem. Hanc præ se
ferunt Tritones figuram: capitis coma persimilis est ranunculis colore,
et capillum omnino nullum ab aliis possis discernere; reliquum corpus
squama inhorrescit minuta, quali squatus piscis: branchias infra aures
habent, nares hominis, rictum oris latiorem et dentes belluæ; oculi
glauci mihi esse visi sunt; manus etiam illis sunt digitique et ungues
ea forma qua superiores conchyliorum testæ; sub pectore et ventre pro
pedibus cauda uti delphinis. (2) Vidi etiam Æthiopicos tauros, quos ex
re ipsa Rhinocerotas nominant; quod illis e nare extrema cornu prominet,
et paulo superius alterum non sane magnum; in capite vero nullum prorsus
habent. Præterea et Pæonios tauros spectavi, hirto corpore quum omni ex
parte tum præcipue pectoribus et mentis; nec minus Indicos camelos, qui
eodem prope quo pardi sunt colore. (3) Est etiam fera quam alcen dicunt,
media quadam inter cervum et camelum specie; gignitur in terra Celtica:
belluarum hanc unam nequeunt homines aut investigare au prævidere; sed
alias indagantibus feras hanc fortuito nanciscuntur. Præsentit hominem
olfactu ex longo intervallo, uti narrant, et in retrusos anfractus et
speluncas profundissimas confugit. Venatores ubi campestres vel montanos
saltus mille minimum stadiorum in orbem continenti indagine cinxerint,
ita ut constanter omnes quem quisque ceperit in eo ambitu locum
obtineant, ad intimos eadem agminis forma recessus progressi feras omnes
in medio comprehendunt et inter eas alcen; quæ si forte lustrum in ea
regione non habuerit, nulla utique reliqua est ad capiendum sollertia.
(4) Jam vero eam belluam, quam Ctesias in historia de Indis martichoram
ab illis scribit appellari, a Græcis androphagum, non aliam a tigride
esse crediderim. Dentium illi in maxilla altera triplicem ordinem esse
et in extrema cauda aculeos habere quibus et se cominus tueatur et
venatores eminus tanquam sagittis petat, hanc ego famam, quæ veluti per
manus tradita inter Indos increbuit, minime veram esse arbitror, sed præ
nimio terrore fuisse homines hallucinatos. (5) In colore etiam decepti
sunt, quod videlicet si quando tigrin in sole viderint, ob splendorem
ruber et concolor esse videbatur; aut explicandus error ex cursu
celeritate, aut, ubi non currit, ex continuis illis bestiæ
conversionibus; idque eo facilius accidere potuit, quod non ex propinquo
conspici solet. Equidem existimo, si quis vel Africæ vel Indiæ aut
Arabiæ extremos fines peragret, ut cognoscat num sint illis in locis
quotcunque sunt apud Græcos animalium formæ, primum eorum multas omnino
non inventurum, deinde quæ sunt ejusdem generis feras alia longe esse
specie ei visum iri. (6) Neque enim homines tantum ex cœli terræque
varietate diversam obtinent formam, sed idem etiam reliquis accidit
animantibus. Nam quum Libycæ aspides alio sint atque Ægyptiacæ colore,
in Æthiopia haud minus quam homines nigras terra alit. Quocirca neque ad
assentiendum proclivior quisquam esse debet, neque se omnino incredulum
ad ea quæ sint rariora præbere. Volucres ego serpentes nusquam spectavi;
ut reperiri tamen credam eo maxime adducor, quod homo Phryx scorpium
locustis simillimas pinnas habentem in Ioniam attulit.