CAPUT XX.

_ De Delio, Apollinis templo — Tanagræ conditore, denominatione et

memorandis — de Tritone et Baccho narratio. _

In Tanagræorum finibus ad mare est quod Delium vocatur. In eo sunt Dianæ

et Latonæ signa. Urbis suæ primordia Tanagræi Pœmandro Chæresilai filio,

Iasii nepoti, Eleutheris pronepoti, accepta referunt; et Eleutherem

quidem ex Apolline et Æthusa Neptuni filia genitum dicunt, Pœmandrum

ipsum in matrimonio habuisse Tanagram Æoli filiam; Corinna tamen

versibus mandavit Asopi illam fuisse. (2) Hanc eo ætatis vivendo

processisse, ut vicini dempto ei hoc nomine quum mulierem ipsam tum

progressu temporis urbem quoque Græam (_anum_) appellarint, ac nomen

istud eousque permansisse, ut Homerus quo loco Græcorum populos recenset

hoc utatur versu:

Thespiam Græamque et latam arvis Mycalessum.

(3) Sed interjecto dein tempore pristinum nomen recepit. Est etiam

Tanagræ Orionis monumentum et Cerycius mons, in quo editum in lucem

Mercurium tradunt; Polus præterea qui dicitur vicus. In eo Atlantem

consedisse ferunt, et quæ sub terra sunt et res cœlestes diligenter

investigantem. Quod ab Homero etiam dictum norunt:

Filia magnanimi Atlantis, qui cærula ponti,

qui cœlum ac terras prospectat, quique columnis

proceris gemini dirimit confinia mundi.

(4) Est in Bacchi æde dignum quod spectetur simulacrum ex Pario marmore,

Calamidis opus. Admirationem intuentibus majorem Triton affert; de quo

dignitatis plenior sermo hic est: Tanagræorum matronas, antequam Bacchi

arcana celebrarent ad mare, quo expiationis causa lavarent, descendisse;

in eas natantes Tritonem impetum fecisse; implorantibus numinis opem

Bacchum præsto fuisse, et ab eo pugna Tritonem superatum. (5) Alter vero

est sermo non ille quidem superiori par dignitate, sed a fide hominum

minus abhorrens: quæcunque ad mare agerentur pecora dicit ex insidiis

Tritonem adoriri et rapere, invadere etiam leviora navigia solitum.

Tandem Tarnagræi vini craterem exponunt; ad eum quum accurrisset Triton

odore allectus, potum et somno correptum in litore se prostravisse; mox

a Tanagræo homine bipenni caput ei a cervice abscissum; eo factum ut et

nunc sine capite cernatur. Quoniam vero tunc eum temulentum cepit, a

Baccho occisum crediderunt hominem.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 311 / 497 题