CAPUT XIX.

_ De loco Teumeso et Minervæ Telchiniæ templo — Glisantis reliquiis et

loco Serpentis Caput dicto — monte et Jove Hypato — Harmatis et

Mycalessi urbium reliquiis ac Cereris Mycalessiæ templo — Aulide et

memorandis ibi. _

In hac eadem militari via vicus est Teumesus, ubi occultatam a Jove

Europam ferunt. Est alius quoque de Teumesia vulpe sermo, Bacchum

scilicet iratum ad Thebanorum perniciem eam feram ali voluisse; quæ quum

jam prope ab eo cane quem Procridi Erechthei filiæ Diana dono dedit

caperetur, et vulpes et canis in lapidem sunt conversi. Est Teumesi

etiam Minervæ Telchiniæ ædes, in qua nullum exstat signum. Quod cognomen

deæ attinet, licet suspicari partem Telchinum, qui in Cypro olim

habitabant, in Bœotiam profectam templum dedicasse Minervæ Telchiniæ.

(2) A Teumeso stadia ad lævam septem progressis Glisantis ruinas se

ostendunt, et ante illas ad viæ dexteram tumulus non magnus quum agresti

silva, tum consitis arboribus opacus. Illic humati sunt qui Ægialeum

Adrasti filium sunt ad bellum Thebanum secuti Argivorum proceres, et

inter eos Promachus, Parthenopæi filius. Ægialeo vero ipsi Pagis

monumentum erectum esse jam ante, dum Megarensium res persequerer,

exposui. (3) Qua Thebis recta Glisantem iter est, locum videas rudibus

lapidibus circumseptum: Serpentis Caput Thebani vocant. Serpentem enim,

quocunque ille fuerit nomine appellandus, e lustro suo caput ibi

exserentem gladio a Tiresia, quum forte illuc venisset, percussum

tradunt, atque ex eo nomen inditum loco. Supra Glisantem mons est cui

nomen Hypati (_Supremi_); et in eo Jovis Hypati est templum cum signo.

Torrentem fluvium præterlabentem Thermodontem nuncupant. Teumesum versus

et in viam quæ Chalcidem ducit regressis in conspectu est Chalcodontis

monumentum; qui, quum prœlium inter Thebanos et Eubœenses fieret, ab

Amphitryone est occisus. (4) Cernuntur exinde urbium Harmatis et

Mycalessi ruinæ; illi nomen, quod eo in loco, non autem ubi Thebani

dicunt, Amphiaraum cum curru in terræ voraginem descendisse Tanagræi

memorant. Mycalessum vero appellatam est utriusque populi consensus,

quod bos ea, quæ ad Thebas Cadmo et ejus sociis dux fuit, illic

immugierit. Quemadmodum vero Mycalessus fuerit ad vastitatem redacta,

est a me in ea quæ ad Atheniensium res pertinet historia expositum. (5)

In ea quæ ad mare spectat Mycalessi parte est Cereris Mycalessiæ fanum;

occludi illud singulis noctibus et aperiri ab Hercule ferunt; Herculem

vero ipsum de iis unum esse qui sunt Idæi Dactyli appellati. Ostenditur

eodem in loco hujusmodi miraculum: ad simulacri pedes poma omnia quæ

ferre solet autumnus exponunt; ea quam recentissima totum annum

perdurant. (6) Ad Euripi, qua parte is Eubœam a Bœotiorum finibus

dividit, et Mycalessiæ Cereris dexteram paulo longius progressis est

Aulis. Nuncupatam credunt ab Ogygis filia. Est ibi Dianæ ædes et duo in

ea e candido marmore signa; faces altera præfert, jaculanti est altera

similis. Ad ejus templi aram quum ex Calchantis vaticinio essent Græci

Iphigeniam immolaturi, pro puella cervam mactandam submisisse deam

perhibent. (7) Platani vero ejus cujus in Iliade mentionem facit

Homerus, nunc etiam in templo reliquam e trunco partem servant. Proditum

memoriæ est, quum Aulide per malaciam Græci detinerentur, ubi repente

secundi venti flare cœperunt, mactasse statim eos Dianæ quascumque vel

feminas vel mares habuit quisque in promptu hostias; mansisse dehinc

ritum ut quavis hostia Aulide litari possit. Ostenditur etiam fons ad

quem platanus enata est: et prope in colle Agamemnonis tabernaculi æneum

limen. (8) Palmæ vero ante ædem surgunt fructum ferentes, qui non est

omnino suavis edentibus uti palmulæ ex Palæstina; mitiorem tamen iis quæ

in Ionia leguntur. Homines non sane multi Aulidem incolunt, et ii omnes

figulinam exercent. Agrum istum et totam Mycalessi atque Harmotis

viciniam colunt Tanagræi.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 310 / 497 题