_ Memoranda sepulcra in via a Thebis Chalcidem versus, Menalippi — Tydei
— sepulcra Œdipi filiorum et sacra, quæ ibi fiunt — sepulcrum
Hectoris et Œdipodius fons. _
Thebis Chalcidem ab his Prœtidibus portis iter est. In ipsa militari via
Melanippi sepulcrum ostenditur, viri bellicis laudibus Thebanorum longe
præstantissimi, qui quum Thebas Argivi oppugnatum venissent, Tydeum et
Mecisteum Adrasti fratrem occidit; interfectus vero et ipse ab Amphiarao
dicitur. (2) Huic tumulo proximi sunt rudes lapides tres. Qui Thebanorum
vetustas res commemorant, ibi Tydeum situm esse autumant et a Mæone
sepultum. Homeri vero ex Iliade versum in hujus rei testimonium
proferunt:
Tydeos, alta tegit Thebis quem terra sepultum.
(3) Exin proxima sunt Œdipi filiorum sepulcra. Ad ea quæ fiunt sacra
etsi ipse non spectavi, narrantibus tamen fidem habui. Aiunt enim
Thebani et aliis ex iis qui heroes vocantur, et Œdipi filiis inferias a
se mitti. His vero dum addent, quum flammam, tum emissum ex ea fumum in
partes duas discedere. (4) Id ego ut crederem me adduxit quod in Mysia,
quæ supra Caicum est, vidi. Est ibi modica urbs Pioniæ appellata, cujus
conditorem Pionin de posteris Herculis unum incolæ perhibent. Huic dum
parentant, sponte fumus e sepulcro exsilit. Hoc ipse dum accideret vidi.
Tiresiæ etiam monumentum, quod abest a sepulcro filiorum Œdipi stadia
ferme quindecim, ostendunt Thebani. Verum quum et ipsi fateantur
Tiresiam in Haliartia e vita excessisse, cenotaphium esse qui apud se
est tumulum credunt. (8) Est etiam ad eam quæ Œdipodia appellatur aquam
Hectoris Priami filii apud Thebanos monumentum. Ejus enim ossa ex
hujusmodi oraculo ab Ilio se deportasse tradunt:
Excelsa incolitis Cadmi qui mœnia Thebas,
si patriam optatis nunquam non esse beatam,
ex Asia transferte domum magni Hectoris ossa;
hic Jovis imperio heroem sua justa manebunt.
(6) Œdipodia vero aqua idcirco est nuncupata, quod in ea paternæ cædis
cruorem Œdipus abluerit. Proxime ad fontem est Amphidici sepulcrum. Hic
Amphidicus, sicuti narrant Thebani, Parthenopæum Talai filium, dum pugna
cum Argivis committeretur, occidit. Nam Thebaidis versus qui sunt de
Parthenopæi cæde, Periclymenum ejus interfectorem fuisse testantur.