_ De aliis Thebarum memorandis, Dianæ Eucleæ delubro et Antipœni
filiabus pro patria mortem sponte oppetentibus — Minervæ Zosteriæ
signis — Zethi et Amphionis sepulcro — de Phoco et Antiope narratio
— de saxis quæ Amphionis cantum secuta sunt. _
Prope est Dianæ delubrum Eucleæ (_Gloriosæ_). Signum Scopæ opus est.
Sepultas in templo Antipœni filias dicunt Androcleam et Alcidem. Quum
enim Thebani duce Hercule cum Orchomeniis prœlium commissuri essent,
oraculum redditum est, ejus belli victoriam penes eos fore quorum civis
qui generis. claritate præstaret sibi ipse mortem ultro conscisceret.
Erat Antipœnus natalium dignitate omnium suorum civium facile princeps,
sed adduci is non poterat ut libenter mortem pro populi salute
oppeteret; at ejus filiæ alacriter se devoverunt. Necem itaque quum sibi
ipsæ conscissent, publicos promeritæ sunt honores. (2) Ante ædem Eucleæ
Dianæ leo e lapide factus collocatus est. Dedicasse dicitur Hercules
victis in pugna Orchomeniis et eorum rege Ergino Clymeni filio. Proxime
abest Apollo Boedromius et qui Agoræus (_Forensis_) vocatur Mercurius;
fuit hoc quoque Pindari donum. Distat liberorum Amphionis rogus a
sepulcris dimidium stadii. Permanet adhuc hujus rogi cinis. (3) Prope
duo sunt Minervæ lapidea signa Zosteriæ cognomento, ab Amphitryone, ut
perhibent, dedicata; illic enim dicitur arma induisse cum Eubœensibus et
Chalcodonte congressurus: ipsum vero arma induere veteres Cingere
(ζώσασθαι) dixerunt. Homerum quoque quum Agamemnonem Marti, similem zona
fecisset, de armorum ornatu id intelligi voluisse putant. (4) Exstat
Zethi et Amphionis commune monumentum terræ non sane magnus tumulus; ex
eo qui Tithoream Phocensium incolunt terram, surripere magnopere
student; eo vero id agunt tempore quum sol taurum permeat. Tunc enim si
amotam ex eo tumulo terram ad Antiopes monumentum (adjecerint), ager
suus Tithorensibus fœcundior redditur, Thebanis longe secus: quare per
eos dies diligenter sepulcrum custodiunt Thebani. (5) Id ita esse ex
Bacidis oraculis persuasum est utrique urbi. Sunt enim in oraculis istis
etiam hæc:
Inferias quando a Tithorensi plebe precesque
et vota accipiet cum fratre Amphione Zethus,
Phœbus Agenoreum irradiat quum lumine Taurum;
tum noxam ingentem vitato quæ ingruit urbi.
Nam fruges in agris pereunt, si siveris illos
demere de terra Phocique apponere busto.
(6) Phoci monumentum Bacis dixit hac de causa: Lyci uxor præ ceteris
diis Baccho honorem habebat; quum vero passa esset quæ vulgo prodita
sunt, Bacchus Antiopæ vehementer succensuit; invidia vero deorum esse
solet, unde immanes excitentur pœnæ; narrant itaque Antiopen insaniisse
et mente captam totam pererrasse Græciam; Phocum vero Ornytione Sisyphi
filio genitum, quum in eam incidisset (_?_), insaniæ morbo liberasse et
uxorem duxisse; quocirca commune Antiopiæ et Phoco monumentum positum
fuit. (7) At eos lapides qui Amphionis tumulo subjacent nulla cura aut
arte elaborati, ea tradunt esse saxa quæ Amphionis cantum secuta
fuerant. Etiam de Orpheo proditum est feras fidibus canentem secutas.