CAPUT XVI.

_ Reliqua Thebarum memoranda, Ammonis delubrum a Pindaro dedicatum — de

tribus Veneris cognominibus ab Harmonia inditis — Cereris Θεσμοφόρου

templum et signum — Bacchi Lysii delubrum. _

Proxime abest Ammonis delubrum, cui signum Calamidis opus Pindarus

dedicavit. Idem etiam ad Ammonios in Libyam Ammoni hymnum misit. Mea

adhuc ætate in triangula pila hymnus iste Pindari exstabat, ad aram quam

Lagi filius Ptolemæus Ammoni statuit. Secundum Ammonis fanum apud

Thebanos Tiresiæ est, quod Auguraculum appellatur. Proxime Fortunæ ædes;

(2) fert dea Plutum infantem. Tradunt Thebani, manus et os ejus signi

fabricasse Xenophontem Atheniensem, reliqua Callistonicum civem suum.

Callidum sane fuit commentum, in manus Fortunæ tanquam vel matris vel

nutricis Plutum ponere. Neque minus prudenter Cephisodotus, qui Pacem

Atheniensibus fecit Plutum in sinu habentem. (3) Sunt etiam Thebanis

Veneris signa lignea tam antiqua, ut dedicata dicantur ab Harmonia,

fabricata vero de rostris, quæ Cadmi naves habebant lignea. Tres Veneres

sunt, quarum unam Cœlestem, Popularem alteram, tertiam Apostrophiam

nominant; (4) cognomina imposuit Harmonia, Cælestis purum significans et

corporum cupiditate vacantem amorem; Popularis ob Venerios congressus;

Apostrophiæ (_Aversatricis_), quo ab exlege cupiditate et incestis

stupris hominum genus averteret. Multa enim apud Barbaros, multa apud

Græcos sciebat Harmonia per nefarios concubitus turpiter commissa,

qualia postea de Adonidis matre, de Phædra Minois filia deque Tereo

Thraciæ rege decantata sunt. (5) Cereris quidem Legiferæ fanum Cadmi et

ejus posterorum domum aliquando fuisse dicunt. Deæ simulacrum supra

pectus duntaxat in aperto est. Fixa eo in loco sunt ænea scuta; fuisse

illa procerum Lacedæmoniorum aiunt, qui ad Leuctra ceciderant. (6) Ad

eas portas quæ Prœtides dicuntur theatrum surgit. Theatro proxima est

Bacchi ædes cognomento Lysii. Cognominis causa, quod quum olim captivos

complures ex Thebanis vinctos Thraces abducerent, eos, quum ad

Haliartiorum fines ventum esset, vinculis solutos deus dimisit illisque

Thracas somno oppressos occidendos præbuit. Alterum quod in ea æde

signum est, Semeles esse dicunt Thebani; ac semel tantum statis diebus

quotannis templum aperiri referunt. (7) Sunt ibidem Lyci domus ruinæ et

sepulcrum Semeles; nam Alcmenæ sepulcrum non est; sed eam post mortem in

lapidem conversam memorant, neque omnino de ea idem est Thebanis qui

Megarensibus sermo. Dissentiunt enim plerumque inter se aliis item de

rebus plerisque omnibus Græci. Erecta etiam ibi sunt a Thebanis

Amphionis liberis monumenta seorsum maribus a puellis.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 307 / 497 题