_ Thebani Alexandro, Thessalorum tyranno, Pelopidam in vinculis tenenti
bellum inferunt — Orchomenios expellunt — Epaminondas ad Mantineam a
Gryllo Atheniensi occiditur — quæ signo Epaminondæ inscripta
fuerunt, memorantur. _
Postea vero quum Alexander Thessaliæ tyrannus Pelopidam ad se quum
privata tum publica fretum amicitia venientem in vincula conjecisset, ut
eam hominis perfidiam et contumeliam ulciscerentur Thebani, contra illum
statim exercitum compararunt, ducesque ejus expeditionis Cleomenem
declararunt et Hypatum, qui tum temporis Bœotarcharum munere
fungebantur. Epaminondas inter ordinarios milites locum habebat. (2)
Angustias Thermopylarum jam superaverant, quum Alexander ex insidiis
inter aspreta erumpens hosti negotium cœpit facessere. Universus itaque
exercitus quum spem salutis in dubium vocari animadverteret, Epaminondæ,
ipsis Bœotiæ præfectis summa voluntate assentientibus, imperium
decrevit. Alexander simulac ad Epaminondam imperium translatum
intellexit, prœlium committere non est ausus ac Pelopidam ultro dimisit.
(3) Dum aberat Epaminondas, Orchomenios Thebani suis sedibus expulerant;
quod ille pro infortunio habendum esse censuit; quin etiam affirmavit,
si adfuisset, nullo pacto tantum se a Thebanis facinus committi passurum
fuisse. (4) Deinde quum ipsi iterum imperium decerneretur, cum exercitu
rursus in Peloponnesum veniens Lacedæmonios ad Lechæum prœlio fudit,
cumque iis ex Achæis Pellenenses et ex Atheniensibus eos quos duxerat
Chabrias. Erat a Thebanis constitutum, ut quoscunque ex aliis populis
captivos haberent, pretio dimitterent; Bœotici vero nominis exules
capitis damnatos occiderent. At Epaminondas quum Sicyoniorum oppidum
Phœbiam, expugnasset, in quo maxima pars erat Bœotorum exulum, eos qui
comprehensi fuerant,... dimisit, alienæ singulos patriæ nominibus, ut ei
in mentem venit, recensos. (5) Jam vero quum ad Mantineam victoriam
esset adeptus, ab Atheniensi milite est interfectus; et Athenis ubi
equestris pugna picta est, miles ille, Gryllus Xenophontis filius,
Epaminondam occidens ostenditur. Ejus pater Xenophon nempe is fuit qui
se Cyro contra regem Artaxerxen comitem præbuit, et redeuntibus ad mare
Græcis dux fuit.
6. Ad Epaminondæ statuam elegi adscripti sunt, quibus et alia de eo
prædicantur et quod per ipsum fuerit Messene restituta et Græcis parta
libertas. Elegi hujusmodi sunt:
Consiliis nostris laus est attrita Laconum,
Messenen tandem pulsa redit soboles,
jam Thebes circa cincta est Megalepolis armis,
legibus et fruitur Græcia tota suis.
Atque hæc quidem ad viri gloriam pertinent.