_ De iis, quæ Leuctricam pugnam consecuta sunt — Epaminondas
Thespienses, qui Ceressum confugerant, ejicit — Epaminondas ab
Arcadibus arcessitur, Megalopolin condit et Messenen restituit —
Epaminondas Iphicratem fugat — capitis arcessitur. _
Post pugnam edicto permisit ceteris Peloponnesiis ut domos quique suas
redirent; solos Lacedæmonios ad Leuctra interclusos tenuit. Verum quum
certior factus esset Spartanos ex urbe effusos suis in auxilium
universos venire, hostibus quo vellent abeundi sub certis conditionibus
potestatem dedit, suis asserens multo esse optabilius ex Bœotia bellum
in Laconiam propulsare. (2) Thespiensibus, quod et vetera in se
Thebanorum odia et recentem eorum felicitatem suspectam haberent, visum
est urbe relicta Ceressum confugere. Est Ceressus castellum in
Thespiensi agro, quo jam olim multo cum exercitu invadentibus Thessalis,
se receperant. Quo tempore quum Ceressi expugnandi spes post longos
conatus Thessalos frustrata esset, Delphos dei consulendi causa
miserunt, (3) a quo hujusmodi oraculum est redditum:
Leuctra mihi umbrosa est curæ, est et Alesia tellus
et Scedasi soboles geminæ miseranda puellæ.
Pugna illic atrox miscebitur; haud erit ullus
qui sciat hoc hominum, lumen juvenile priusquam
perdiderint Dores, fatalis ubi ingruet hora.
Tunc quoque non alio capietur Marte Ceressus.
(4) Epaminondas expugnato Ceresso ac Thespiensibus qui illuc confugerant
ejectis ad Peloponnesi res ordinandas maturavit, magno studio
accersentibus Arcadibus, ac primo statim adventu Argivos ipsius
amicitiam expetentes socios adscivit, Mantinenses in vicos ab
Agesipolide dispersos in veterem urbem reduxit; Arcadibus ut parva
oppida, quibus ad se tuendum deerant vires, delerent ab eo persuasis,
communem patriam condidit urbem, quæ ad nostra usque tempora Megalopolis
(_magna urbs_) nominatur. (5) Exacto imperii tempore quum lex capitis
pœnam ei qui imperium continuasset, irrogaret, alienissimo reipublicae
tempore non esse existimans legis rationem habendam, imperium retinuit,
profectusque cum exercitu Spartam, quum Agesilaus ad pugnam suos non
eduxisset ad Messenen restituendam cogitationem convertit suam. Eos enim
qui nunc nomen servant Messenios ipse restituit Epaminondas; qua de re
in exponendis Messeniorum rebus quæ opus fuere a me sunt explicata. (6)
Interea quum Thebanorum socii dissipati fines Laconici agri
excursionibus et direptionibus infestos reddidissent, adduxit ea res
Epaminondam ut in Bœotiam exercitum reportaret; quumque jam ad Lechæum
accederet ac prope esset ut ex locorum angustiis et difficultatibus
evaderet, occurrit Iphicrates Timothei filius cum cetratis et aliis
Atheniensium copiis quas contra Thebanos ducebat. (7) Ibi Epaminondas
invadentes in fugam vertit, et ad ipsa Athenarum mœnia persecutus, quum
egredi ad pugnam suos vetaret Iphicrates, Thebas agmen retro egit. Jam
vero capitis accusatus quod exacto imperii tempore Bœoticam præturam
continuasset, condemnationem effugit; atque ii quibus judicandi sors
obtigerat, ne suffragium quidem iniisse dicuntur.