_ De Epaminonda ejusque rebus bello gestis — bello Lacedæmoniorum cum
Thebanis — Scedaso ejusque filiabus — pugna apud Leuctra cum
Lacedæmoniis commissa. _
Epaminondæ majores quidem illustres generis claritate fuere, ejus vero
pater tenuiore fuit inter Thebanos re familiari quam alius mediocris
quivis; filium tamen patriis disciplinis accuratissime erudiendum
curavit; ipse ab ineunte adolescentia ad Lysin Tarentinum se discendi
causa contulit; hominem Pythagoræ Samii præceptis instructum. Bello quod
gessere cum Mantinensibus Lacedæmonii, missus esse dicitur cum aliis
Thebanis in Lacedæmoniorum auxilium Epaminondas. Is Pelopidam saucium
magno suo periculo in pugna servavit. (2) Ac deinde quum legatus
venisset Spartam quo tempore Lacedæmonii pacem eam quæ Antalcidæ vocatur
sancire decreverant, et Epaminondam rogasset Agesilaus, numquid singulas
Bœotiæ urbes in pacem jurare situri essent Thebani; respondit ille: Non
utique, Spartane, priusquam apud vos videamus singularum circa Spartam
urbium incolas jurasse. (3) Jam vero quum bellum inter Lacedæmonios et
Thebanos cœptum esset geri et Lacedæmonii quum suis tum sociorum opibus
freti Thebanos urgerent, ipse cum exercitus parte supra Cephisidem
paludem, qua Peloponnesii irruptionem facturi videbantur, castra posuit.
At Cleombrotus Lacedæmoniorum rex ad Ambrossum in Phocenses agmen
vertit: mox Chærea et iis quibus fuerat ejus aditus custodia commissa
interfectis, ad Leuctra in Bœotiam penetravit. (4) Eo in loco quum ipsi
Cleombroto, tum universis Lacedæmoniorum copiis ostenta divinitus
evenerunt. Mos fuit regibus Spartanis ad bellum proficiscentibus ovium
greges in extremo agmine habere, ut inde quum hostias diis mactarent,
tum ante certamina rimarentur, an lætos exta successus portenderent.
Earum pecudum duces itineris erant capræ, quas Catœadas nominant
pastores. Tunc quidem gregem invadentes lupi ovibus nullam sane noxam
intulerunt, solas vero Catœadas necarunt. (5) Dicuntur etiam Lacedæmonii
filiarum Scedasi diris obnoxii fuisse. Scedaso enim Leuctris domicilium
habenti filiæ fuere Molpia et Hippo. Eas jam nubiles Lacedæmonii homines
jura divina violantes Phrurarchidas et Parthenius per vim vitiarunt.
Puellæ contumeliam minime ferendam ratæ laqueo vitam continuo finierunt.
Ipse Scedasus, quum Spartæ judicium postulanti datum non fuisset,
Leuctra reversus manum sibi intulit. (6) Huic Scedaso tunc Epaminondas
ejusque filiabus parentavit, votaque nuncupavit professus prœlium non
magis pro Thebanorum salute, quam eam injuriam ulciscendi causa
commissum iri. Sed Bœotii nominis ducum non eædem erant, verum
vehementer discrepantes sententiæ. Nam Epaminondæ, Malgidi et Xenocrati
placebat quam celerrime pugnam capessere; Damoclidas vero et Damophilus
et Simangelus congrediendum neutiquam censebant, sed conjugibus et
liberis in Atticam amandatis ad obsidionem sustinendam quæ pertinerent
esse omnia comparanda. (7) Atque horum quidem sex in hunc modum consilia
variarunt. Ubi vero septimi, qui ad Cithæronis angustias præsidio fuerat
præfectus, Bacchylides ei nomen fuit, ad exercitum reversi suffragio est
eorum qui Epaminondæ assensi fuerant sententia comprobata, decreverunt
omnes prœlio belli fortunam experiri. (8) Erant quum alii ex Bœotis
Epaminondæ suspecti, sed præ ceteris Thespienses. Veritus igitur ne dum
manus consererentur partes proderent, potestatem fecit omnibus qui
vellent e castris domum concedendi. Quare quum Thespienses, tum reliqui
Bœoti qui a Thebanis erant alieniores, discessere. (9) Quum vero ad
manus ventum esset, Lacedæmoniorum socii conceptum in illos jam ante
animo odium aperte declararunt, nempe qui neque locum tenuerint et in
quam partem hostis impressionem fecisset, terga dederint. Æquavit inter
duas acies certamen quod pristina rei militaris scientia et patriæ
gloriæ retinendæ cura Spartanos incitabat; Thebani sibi pro patria, pro
conjugibus et liberis propositum certamen videbant. (10) Postea vero
quam et alii de Lacedæmoniorum primoribus et rex ipse Cleombrotus
occubuit, ibi Spartanos tametsi graviter affectos adegit necessitas, ut
locum pugnando tuerentur suum. Erat enim magno apud Lacedæmonios
dedecori regis cadaver sinere in hostium esse potestate. (11) Thebani
certe victoriam adepti sunt omnium præclarissimam quas de Græcis Græci
unquam reportaverint. Postero die Lacedæmonii suorum cadavera ad
sepulturam misso ad Thebanos caduceatore poposcerunt. Epaminondas vero
quum sciret maxime in dissimulandis calamitatibus suis callidos esse
Spartanos, sociis se prius eorum cadavera tollendi facultatem daturum
respondit; ac deinde se facile suos a Lacedæmoniis humari passurum. (12)
Quod quum ita constitutum esset, sociorum aliis suos non fuit omnino
quod tollerent, quum neminem amisissent; alii quam paucissimos
desiderarunt; tum demum Lacedæmonii suos sustulerunt, et Spartanis
confiteri necesse fuit suorum illam stragem fuisse maxime. De Thebanorum
quidem et eorum qui permanserant Bœotorum numero septem duntaxat et
quadraginta desiderati fuere, quum e Lacedæmoniis ipsis plures quam
mille cecidissent.