_ Apollinis Polii cultus apud Thebanos — de Cadmo Phœnice, non Ægyptio,
et Minervæ Phœnicio et Ægyptio nomme — varia quæ de Harmoniæ nuptiis
ac de Semele narrantur — de Pronomo tibicine et variis modorum
generibus. _
Apollini vero cognomine Spodio lauros priscis temporibus immolabant
Thebani; sed quum ita accidisset ut stato festoque die hostiam cædendi
tempus instaret, qui vero ut taurum adducerent missi fuerant non
venirent, de plaustro prætereunte bovem alterum arreptum mactarunt; ex
quo institutum operario bove facere. Vulgatus est præterea inter
Thebanos sermo, Cadmum Delphis Phocensi via Thebas ducente venientem
ducem itineris bovem habuisse, emptam illam de Pelagontis bubulcis et in
utroque latere insignem fuisse candida nota in lunæ speciem jam plenæ.
(2) Oportebat autem Cadmum cum sociis et exercitu ex oraculi responso
ibi consistere, quo loco bos fessa procubuisset. Illum ipsum locum hodie
quoque ostendunt. In eo sub divo ara est Minervæ cum signo quod a Cadmo
dedicatum perhibent. Refellitur facile eorum error, qui in Thebanorum
fines Ægyptium, non Phœnicem Cadmum venisse putant, vel ipso hujus
Minervæ nomine; Onga enim Phœnicum, non Sais Ægyptiorum lingua dicitur.
(3) Tradunt præterea Thebani, quo loco est arcis nunc forum, Cadmi olim
domum fuisse; thalamorum quoque ruinas ostendunt, quorum unum Harmoniæ,
alterum Semeles fuisse dicunt, quem ætate etiam nostra ab hominum
accessu custodiunt. Porro ab iis Græcis, qui Musas in Harmoniæ nuptiis
cecinisse credunt, locus in foro monstratur ubi deas cantasse ajunt. (4)
Est etiam memoriæ proditum, cum eo fulmine quo icta est Semele de cœlo
lignum decidisse in ejus thalamum; quod quum ære Polydorus exornasset,
Bacchum Cadmeum appellasse. Prope est Bacchi signum quod Onasimedes e
solido ære fecit. Aram vero Praxitelis filii elaborarunt. (5) Posita
illic etiam statua est Pronomi tibicinis, qui unus maxime apposite
omnium ad aures multitudinis permulcendas tibiis cecinit; ante id tempus
tres tibiarum species tibicinibus erant comparatæ; aliæ namque Doricis
modis fabricatæ, aliis Phrygiam harmoniam exprimebant, et diversæ ab his
ad Lydios adhibebantur modos. At Pronomus ejusmodi primus excogitavit
tibias, quæ ad omnia harmoniæ genera essent accommodatæ, primusque tam
diversos generibus modos iisdem tibiis effinxit. (6) Idem etiam vultus
habitu et insuper totius corporis motu mirifice dicitur spectatores in
theatris delectasse. Exstat ejus cantilena quam Chalcidensibus ad
Euripum fecit, ut eo carmine Delum venientes loci numina salutarent.
Huic itaque Thebani et Epaminondæ Polymnidis filio in quo diximus loco
statuas posuere.