CAPUT XI.

_ Memoranda Thebarum, Amphitryonis domus — imagines mulierum, quæ

Pharmacides dicuntur, et Herculis templum — de Dædalo et Icaro —

signis et ornamentis templi Herculis — ara Apollinis Spodii. _

Ad lævam ejus portæ cui Electræ nomen, domus rudera sunt, quam

inhabitasse Amphitryonem memorant quum e Tirynthe ob Electryonis cædem

fugisset. Visitur adhuc inter ea rudera Alcmenæ thalamus. Eum a

Trophonio et Agamede Amphitryoni exædificatum Thebani dicunt, atque

inscriptionem in eo positam fuisse hanc:

Uxorem Alcmenen olim quum huc ducere vellet

Amphitryon, thalamum hunc sibi legit, quem fabricarunt

Anchasius docta arte Trophonius atque Agamedes.

(2) Hæc igitur ibi Thebani scripta fuisse dicunt. Ostendunt etiam

Herculis ex Megara liberorum sepulcrum; de eorum morte iis omni ex parte

assentiuntur quæ sunt ab Himeræo Stesichoro et Panyasi in versus relata.

Addunt vero Thebani Herculem præ insania ipsum etiam Amphitryonem

occisurum fuisse, nisi lapide ictus somno se dedisset; eum lapidem

Minervam jecisse; Sophronistera (_resipiscendi auctorem_) nominant. (3)

Sunt eodem in loco feminarum jam fere evanidæ imagines extra aream

exstantes. Pharmacidas (_Veneficas_) vocant Thebani; missas vero a

Junone aiunt quo parturienti Alcmenæ impedimento essent. Sed eas, dum

Alcmenæ partum inhiberent, Tiresiæ filiam Historidem tali astu elusisse.

Ex eo namque loco unde ipsæ facile audire possent, alta voce jubilavit

quasi peperisset Alcmena; illas ea voce deceptas abisse, Alcmenam vero

puerum enixam. (4) Herculis illic templum cum signis, quorum alterum e

candido lapide Promachum (_propugnatorem_) vocant, Xenocriti et Eubii

Thebanorum opus; alterum, ligneum simulacrum, prisci operis Dædali

fuisse arbitrantur; quod ut credam ipse quoque facile adducor. Dedicasse

ipse Dædalus fertur ut bene de se merito gratias referret. Quum enim e

Creta fugiens sibi et Icaro filio non magna ædificasset navigia

primusque omnium velificationem adinvenisset, quo Minois classem, quæ

remis tantum utebatur, secundo impulsi vento anteverterent, tunc ipse

quidem incolumis evasit; (5) Icari vero navem imperitia gubernantis

eversam tradunt; sub undis enectum maris æstu delatum esse in insulam

supra Samum sitam atque nomine adhuc carentem; Herculem, quum forte in

illa loca venisset, agnitum cadaver sepelisse, ubi hac etiam ætate non

magnus terræ agger exstat in promontorio quod Ægæo mari imminet; et ab

Icaro hoc insulam et quod eam incingit mare nomen accepisse. (6)

Thebanis in templi fastigiis plurima ex duodecim Herculis laboribus

fecit Praxiteles. Quæ prætermisit sunt Stympheli aves et Eleæ terræ

purgatio; pro illis est cum Antæo lucta. Thrasybulus quidem Lyci filius

totaque illa Atheniensium exulum manus, quod Thebis moventes expulsis

triginta tyrannis patriam recepissent, in Herculis fano Minervam et

Herculem colossos, formis a fundo elevatis, e Pentelico lapide,

Alcamenis opus, posuerunt. Jam vero gymnasium et stadium, utrumque de

Herculis nomine appellatum, cum templo conjuncta sunt. (7) Supra lapidem

Sophronistera est Apollinis ara cognomento Spodii e victimarum cineribus

congesta. Ominum ibi divinatio observatur, qua præ ceteris maxime Græcis

uti Smyrnæos novi. Est enim apud illos quoque extra mœnia supra urbem ad

omina captanda sacrata ædes.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 302 / 497 题