CAPUT X.

_ De memorandis prope Thebas — Apolline Ismenio, Minerva ac Mercurio

Pronais — Mantûs sella — Apollinis Ismenii annuo sacerdote — Marlis

fonte et Caantho. _

Non longe a portis commune sepulcrum exstat eorum qui in acie cum

Alexandro Macedone confligentes mortem oppetiere. Monstrant proximo loco

campum, in quo occisi a Cadmo ad vicinum fontem draconis dentium facta

semente (si fabulæ est fides habenda) terra homines edidit. (2) Ad portæ

dexteram collis est Apollini sacer; et collis et deus eodem nomine

Ismenius dicitur Ismeno fluvio præterfluente. In ipso ad ædem aditu

Minervæ et Mercurii marmorea signa sunt; Pronai (_Vestibulares_)

appellantur; Mercurium Phidias, Minervam Scopas fecisse dicitur. Templum

proxime erectum est; in eo signum magnitudine ei quod in Branchidis est,

par, specie etiam ipsa ab illo nihil differt. Eorum signorum si quis

alterum viderit et a quo factum fuerit cognoverit, nimirum ille haud

magno negotio, quum alterum intueatur, item Canachi opus esse cognoscat;

tantum interest quod ille in Branchidis Apollo ex ære, Ismenius hic e

cedro est. (3) Est eodem in loco saxum super quo Manto Tiresiæ filiam

sedisse tradunt; jacet ante ipsum templi vestibulum; nostra etiamnum

ætate Mantûs sellam vocant. Ad templi dexteram effigies e marmore sunt;

eas esse dicunt Heniochæ et Pyrrhæ filiarum Creontis, qui dum Laodamanti

Eteoclis filio tutor esset, imperium tenuit. (4) Apollini Ismenio hac

etiam ætate Thebani puerum claris natalibus, forma et robore præstantem,

annuum sacerdotem deligunt. Daphnaphorus (_Lauriger_) ei cognomen est,

quod serta e lauri foliis gestant pueri. Non habeo satis compertum an

omnes qui Daphnaphori munus obierint ex patrio instituto æneum Apollini

tripodem dedicent; existimo certe nulla lege illos teneri: paucos enim

illic tripodes vidi; igitur e ditissimis orti parentibus pueri dedicare

videntur. Eorum tripodum est maxime insignis tum operis vetustate, tum

hominis dignitate, quem Amphitryo dedicavit Hercule laurum gestante. (5)

Supra Ismenii, fontem videas quem Marti sacrum dictitant, et a Marte

fontis custodiam draconi demandatam. Prope est Caanthi tumulus; Meliæ

fratrem, Oceani fuisse filium Caanthum dicunt, missum vero a patre

sororem raptam quæsitum. Quum in Apollinis eam esse potestate

comperisset neque omnino abducere puellam potuisset, ignem in lucum,

quem Ismenium vocant, injicere ausum, ob eam rem (uti narrant Thebani)

sagittis ab Apolline confixum. (6) Est illic quidem Caanthi sepulcrum; e

Melia vero Apollinem aiunt filios duos suscepisse, Tenerum et Ismenium;

illi divinationem dedisse, ab Ismenio fluvium nomen accepisse. Neque

tamen hic ante nomine caruit; nam priusquam Ismenius Apollini

nasceretur, Ladon amnis nuncupabatur.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 301 / 497 题