_ De Argivorum primo bello contra Thebas suscepto — Thersandri et
Epigonorum bello contra Thebanos — carmine de hoc bello composito. _
Atque hoc quidem bellum quod Argivi gesserunt, eorum omnium quæ heroicis
temporibus inter Græcos gesta fuere, longe dignissimum quod hominum
memoriæ proderetur fuisse existimo. Est enim ab Eleusiniis cum reliquis
Attici nominis populis, et a Thebanis cum Minyis ita pugnatum, ut brevi
exercituum incursione et unico conflictu debellatum fuerit, conversis
mox ad concordiam et fœdera hominum animis. (2) At Argivorum exercitus
in mediam Bœotiam ex media venit Peloponneso, et Adrastus ex Arcadia et
a Messeniis auxilia coegit; quum interea Thebanis auxilio copiæ a
Phocensibus missæ venirent et ex Minyade terra Phlegyæ. Prœlio vero ad
Ismenum inito in ipso congressu Thebani superati et in fugam versi intra
mœnia se recepere; (3) verum quum muros oppugnare Peloponnesii
nescirent, atque animorum audacia magis quam arte freti impetum
facerent, eorum multos de muris deturbantes Thebani occiderunt; et facta
deinceps in turbatos ordines eruptione etiam reliquos prostravere, adeo
ut totus exercitus uno Adrasto excepto perierit. Sed ea Thebanis
victoria magna stetit clade. Ex eo usurpatum, ut si qua victores
pernicies opprimat, Cadmea victoria dicatur. (4) Non multis post annis
Thersandro duce Thebas adorti ilii sunt quos Epigonos Græci vocant.
Satis autem constat, eorum signa secutos non tantum Argivos, Messenios
et Arcadas, sed in auxilium accitos Corinthios etiam et Megarenses.
Thebanis rursus opem finitimi tulere. Acriter utrinque est ad Glisantem
dimicatum. (5) E Thebanis multi statim post cladem acceptam cum
Laodamante effugerunt, reliqui per obsidionem subacti sunt. Et hoc
quidem bellum est carmine perscriptum, cui Thebaidis nomen est inditum.
Cujus Callinus mentionem faciens ab Homero factum esse censet, cui multi
et ii non ignobiles auctores assentiuntur. Ego certe poesin illam
secundum Homeri sane Iliadem et Odysseam plurimi facio. Et hactenus de
bello quod cum Thebanis Œdipi filiorum causa gesserunt Argivi.