CAPUT VIII.

_ De Potniarum reliquiis, memorandis et templo Bacchi Ægoboli — loco,

ubi Amphiaraus terræ hiatu absorptus — septem Thebarum portis,

earumque nominibus. _

Ubi Asopum transieris, ab urbe ipsa decem stadiorum intervallo Potniarum

ruinæ sunt, et inter ipsas Cereris et Proserpinæ lucus. Signa ad fluvium

Potnias præterlabentem Potniadas deas appellant. Iis stato tempore et

alia patrio ritu faciunt sacra et in locum quæ Megara vocant lactentes

sues mittunt; eosdemque sues proxima anni tempestate apud Dodonam aiunt.

*** Id ut credat sibi qui volet in animum inducat. Est ibidem et Bacchi

ædes, cognomine Ægoboli (_Capram jaculantis_) (2) Ita enim aliquando

accidit, ut dum sacrificarent, per temulentiam eo vecordiæ processerint,

ut ipsum Bacchi sacerdotem occiderint. Quod piaculum quum atrox

pestilentia consecuta esset, ex Delphici Apollinis responso puerum

Baccho jam pubescentem mactandum acceperunt. Sed non multis post annis

deum ipsum capellam pro puero supposuisse tradunt. Potniis etiam puteus

monstratur, e quo potantes equas in furorem agi tradunt. (3) Qua est a

Potniis Thebas iter, ad viæ dexteram circumsepta est area non utique

magna in eaque columnæ positæ. Ibi terram Amphiarao se diffidisse

credunt. Addunt ad fabulam, neque aves illis columnis insidere, neque

ejus areæ herbam ullum vel mansuetum vel ferum animal attingere. (4)

Thebani in veterum murorum ambitu portas septem habuere, quæ adhuc

manent. Sumpsisse audivi nomina, Electridem ab Electra Cadmi sorore;

Prœtides a Prœto homine indigena. Qua vero hic ætate vixerit et unde

genus duxerit, perdifficile erat inventu. Neistas nominarunt quod in

cithara chordarum unam, cui Nete nomen, Amphion ante hanc portam

invenisse dicitur. Audivi etiam Zethi, qui frater Amphionis fuit, filio

Neis nomen fuisse, et ab isto Neide portæ nomen datum. (5) Jam Crenæas

portas a fonte denominant. Hypsistas (_Altissimas_) vero ex eo nominant

quod ** Ad eas portas Jovis Hypsisti cognomine sacellum. Præter eas quas

connumeravimus portas est quæ Ogygiæ nominantur, et omnium postremæ

Homoloides; harum etiam portarum nomen novissimum esse mihi videbatur,

Ogygiarum vero antiquissimum. (6) Homoloides vero nominatas esse dicunt

ex eo, quod in pugna cum Argivis ad Glisantem accepta clade, quum

plurimi Laodamantem Eteoclis filium secuti ex urbe profugissent, eorum

pars una ab itinere in Illyrios capessendo abhorruisset, conversi autem

in Thessalos Homolen occupassent, omnium qui in Thessalia sunt montium

maxime fertilem et aquis irriguum. (7) Illinc a Thersandro Polynicis

filio postliminio revocatos portas, quibus redeuntes urbem introierunt,

ab Homole nuncupasse Homoloides. A Platæa quidem venientes Electræ portæ

excipiunt. Ad eas Capaneum Hipponoi filium, dum vehementiore impetu

muros ascendere conatur, fulmine ictum memorant.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 299 / 497 题