CAPUT VII.

_ Thebani ejecti a Cassandro restituuntur — de Cassandri odio in

Alexandri domum ejusque morte — Cassandri liberorum factis —

Thebanis in bello Mithridatico a Sylla multatis. _

Thebani ab Alexandro expulsi quum Athenas profugi se recepissent, post a

Cassandro Antipatri filio restituti sunt. Ad instaurandas Thebas

egregiam præ ceteris operam navarunt Athenienses, rem adjuvarunt tamen

etiam Messenii et Megalopolitani. (2) Restituisse vero Thebas Cassandrum

crediderim Alexandri maxime odio. Ejus enim domum totam funditus

evertere contendit. Nam et Olympiadem Alexandri matrem iis Macedonum qui

in eam acerrimis flagrabant odiis, lapidibus obruendam tradidit, et

Alexandri filios Herculem ex Barsine, Alexandrum ex Rhoxane susceptos

venenis peremit. Neque ipse tamen fortunatus e vita discessit. Ex morbo

enim aquæ subter cutem fusæ vivens etiamnum erumpentibus undique

vermibus extabuit. (3) Ex ejus vero liberis Philippum natu maximum, ubi

non multo post regnum susceperat, tabida corporis lues sustulit. Post

hunc Antipater Thessalonicen matrem interfecit, Philippo Amyntæ filio et

Nicasipolide genitam. Parricidii ea fuit causa, quod ea plus

benevolentiæ Alexandro, qui erat Cassandri liberûm minimus, impertiret.

At Alexander, accito in auxilium Demetrio Antigoni filio, interempto

fratre Antipatro matris quidem cædem ultus est; verum intellexit

percussorem paratum quem sibi socium adsciverat. (4) A Cassandro itaque

deorum aliquis quisquis ille fuerit meritam pœnam exegit. Thebanis

Cassandri auspiciis vetus omnis murorum ambitus est restitutus. Sed

oportuit etiam in posterum magnorum eos malorum minime expertes esse.

Quum enim Mithridati cum Romanis bellanti se adjunxissent, nulla,

opinor, alia ratione quam publica Atheniensium amicitia adducti, Sylla

cum exercitu in Bœotiam ingresso periculi terrore studia statim sua,

mutata sententia, ad Romanos converterunt. (5) Non tamen Sylla propterea

quicquam de sua in illos ira remisit. Nam et alia ad Thebanorum fortunas

comminuendas excogitavit et dimidia agri eos parte multavit. Factum vero

suum hujusmodi prætexuit causa. Quum primum bellum contra Mithridatem

gerere cœpit, ob pecuniæ inopiam donaria omnia conflavit ex Olympia, ex

Epidauro, ex Delphici etiam Apollinis templo quæ Phocenses reliqua

fecerant. (6) Hæc igitur militi divisit: diis vero pro opibus illis

dimidiam agri Thebani partem adjudicavit. Sed Romanorum liberalitate

ereptum agrum postea Thebani receperunt. Ceteroquin ex eo tempore ad

summam reducti sunt imbecillitatem. Ætate mea inferior urbs tota,

delubris deorum exceptis, deserta est; arx tantum habitatur, Thebarum,

non Cadmeæ amplius nomine.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 298 / 497 题