_ De Thebanorum rebus bello gestis — calamitatibus quibusdam divinitus
significatis. _
Inter ea autem quæ ipsis vel prospera vel secus in belli certaminibus
evenere, hæc ego maxime memoratu digna comperi. Victi ab Atheniensibus
prœlio sunt quum illi eo bello quod de agri finibus gerebatur,
Platæensibus opem tulissent. Alteram etiam cladem accepere ad Platæam
cum iisdem Atheniensibus acie congressi, quo tempore Xerxis amicitiam
Græcorum saluti anteponere visi sunt. (2) Verumtamen hujus rei culpa non
fuit penes universum populum; tunc enim paucorum principatus, non patria
reipublicæ administratio vigebat. At profecto si Pisistratus vel ejus
filii Barbaris in Græciam invadentibus adhuc Athenis dominati essent,
dubitari non potest quin ipsi quoque Athenienses, quod in Persarum
studia propensiores essent, crimine vacaturi non fuissent. (3)
Posteriore vero tempore etiam Athenienses ad Delium in Tanagræis victi
sunt a Thebanis, et Hippocrates Ariphronis filius imperator cum majore
militum parte cecidit. Lacedæmoniis statim post Persarum discessum usque
ad id bellum quod Peloponnesii Atheniensibus intulerunt, cum Thebanis
optime convenit. Bello autem confecto et exarmata jam Atheniensium
classe non ita multo post Thebani una eum Corinthiis arma contra
Lacedæmonios moverunt. (4) Quum vero pugna ad Corinthum et Coroneam
superati fuissent, mox ad Leuctra omnium quas de Græcis Græcos unquam
reportasse noverimus maxime illustrem sunt victoriam adepti. Tunc et
decurionatus quos in civitatibus constituerant Lacedæmonii, sustulerunt;
et harmostas Spartanorum ejecerunt. Phocicum deinde bellum, quod Sacrum
Græci appellarunt, annos perpetuos decem gesserunt. (8) In rerum
Atticarum historia jam ante conscripsimus cladem illam ad Chæroneam
universis Græcis calamitosam fuisse; Thebanorum tamen inprimis res
vehementer attrivit: sunt enim illi præsidium coacti intra urbis mœnia
recipere, quod post Philippi demum mortem regnante jam Alexandro ejicere
conati sunt. Quo facto futura eis pernicies illico est divinitus
significata. Atque in Cereris fano Legiferæ prorsus alia quam ante
Leuctricam pugnam signa iis exstiterunt: (6) tum enim albis, aggrediente
vero Alexandri et Macedonum exercitu nigris araneæ valvas fani telis
obduxerunt. Proditum etiam est annalibus in Attica terra cinere pluisse
anno uno antequam Syllæ arma ingens Atheniensibus exitium importassent.