_ De primis Thebaidis incolis et regibus, Ogygo, Cadmo — Polydoro,
Pentheo — Amphione et Zetho — de Amphionis musica arte varia
narratio — de Laio et Œdipode — Polynice et Eteocle — Thebis ab
Argivis captis et de Thersandro — de Tisameno et reliquis Thebanorum
regibus. _
Qui primi Thebaidem terram tenuerint, Enctenas fuisse tradunt, quorum
rex fuerit Ogygus, homo indigena. Ab eo nempe poetarum plurimis Thebas
Ogygias cognomine appellant. Periisse hunc populum ferunt pestilentia.
Successisse in eas sedes Hyantes et Aones, Bœoticas, opinor, non
alienigenas gentes. Jam vero quum in ea loca Cadmus Phœnicum copias
adduxisset, prœlio fusi Hyantes postera nocte profugere; Aones Cadmus
supplices manere et cum Phœnicibus permisceri facile passus est. (2)
Aones quidem vicatim adhuc habitabant, Cadmus vero oppidum, cui et nunc
idem est nomen, Cadmeam condidit. Sed aucta postea urbe inferioribus
Thebis pro arce Cadmea fuit. Illustres omnino Cadmi nuptiæ fuere, si,
quod Græcorum sermone proditum est, Martis et Veneris filiam uxorem
duxit. Ipsius quoque filiæ magnam celebritatem nactæ sunt, quod Semele
ex Jove pepererit, Ino in marinas deas relata sit. (3) Eodem Cadmo
regnante maximæ post ipsum Cadmum opes fuere Spartorum: quorum nomina
Chthonius, Hyperenor, Pelorus et Udæus; nam Echionem virtutis ergo quem
sibi generum adscisceret dignum Cadmus duxit. Hos sane viros, quod nihil
amplius comperti habeam, fabulæ assentiens Spartos a satu quo dicuntur
editi appellatos crediderim. Postquam Cadmus ad Illyrios, ad Encheleas
scilicet Illyricum populum, commigraverat, Polydorus ejus filius
paternum imperium tenuit. (4) Pentheus quidem Echionis filius et generis
dignitate et regis amicitia plurimum pollebat; verum quum esset
insolentior et plane impius, Baccho violati numinis pœnas dedit.
Polydoro Labdacus filius fuit. Hunc pater, quum e vita decederet, puerum
adhuc relicturus erat; quare filium una cum regno Nycteo in tutelam
tradidit. (5) Quæ huc pertinent reliqua mihi in Sicyoniarum rerum
commentario exposita sunt; cujusmodi scilicet mors Nyctei fuerit et
quemadmodum ad Lycum ejus fratrem pueri tutela et Thebanorum principatus
pervenerit. Et Lycus quidem Labdaco jam adulto regnum restituit. Sed
quum non ita multo post ipse quoque Labdacus diem suum obiisset, rursus
Lycus Labdaci filium Laium in tutelam suam recepit, (6) Lyco jam tutelam
gerente iterum Amphion et Zethus collecta militum manu agrum invadunt;
et Laium quidem periculo subtraxerunt ii quibus curæ fuit providere, ne
Cadmei generis nomen in posterum aboleretur; Lycum vero Antiopes filii
prœlio vicerunt. Iidem regno potiti oppidum inferius cum Cadmea
conjunxerunt; urbem totam Thebas ob cognationem quæ cum Thebe ipsis
fuit, nuncuparunt. (7) Hujus rei testimonio mihi sunt Homeri in Odyssea
versus:
Qui portis septemgeminis et turribus altis
cinxerunt Thebas: neque enim sine turribus ausi
incolere, invicti quanquam illi viribus essent.
De Amphionis vero cantu et quod muros ad lyram erexerit, nullam prorsus
in carminibus suis fecit mentionem. Hanc in musicis famam idcirco est
Amphion consecutus, quod a Lydis ob Tantali affinitatem Lydios modos
didicit primusque chordas tres ad quattuor a superioribus inventas
addidit. (8) Is qui carmina in Europam fecit, memoriæ prodidit,
Amphionem Mercurio magistro lyræ primum usum didicisse, cantu vero saxa
et feras duxisse. At Mœro Byzantia, quæ heroica carmina et elegos
scripsit, Amphionem tradit primum omnium Mercurio aram dedicasse et
idcirco lyram ab eo accepisse. Aiunt etiam apud inferos Amphionem ob eas
contumelias plecti, quas in Latonam et ejus filios jecerat. (9) De pœna
ejus in carmine mentio est cui Minyas nomen spectat vero Amphionis æque
ac Thamyridis Thracis pœnam. Posteaquam vero Amphionis domus pestilentia
deleta est, et Zethus, quum genitum ex se puerum ipsa ob certam noxam
mater peremisset, ipse quoque animi ægritudine contabuit; (10) ibi Laio
Thebani regnum detulerunt. Laio regi, qui Iocastam uxorem duxerat,
Delphis venit oraculum, a filio, si quis ei ex Iocasta nasceretur, ipsum
interfectum iri. Quare Œdipum exposuit. At ille quum adolevisset, et
patrem occidit et matrem uxorem duxit. Filios vero ex ea nullos ei natos
esse testimonio mihi sunt qui in Odyssea leguntur Homeri versus:
(11)
Vidi etiam Œdipodis matrem, formosam Epicasten
quæ fœdo imprudens temeravit crimine vitam
gnati juncta toro; genitorem occiderat ille.
Mox tamen in lucem visum hoc proferre deis est.
Quî igitur cogitari potest, deos hoc mox patefecisse, si nimirum
quattuor liberi nati erant Œdipo ex Epicasta? Verum Eurygania illos
Hyperphantis filia peperit; quod is qui carmina illa condidit quæ
Œdipodia nominant, declarat; Onasias etiam Platæensibus tristem demisso
vultu ob filiorum dimicationem pinxit Euryganiam. (12) Polynices
enimvero vivente adhuc et imperante Œdipo Thebis discessit, metuens ne
diris quibus ipsos pater devoverat esset obnoxius. Quum autem Argos
confugisset et jam filiam ei nuptum dedisset Adrastus, ab Eteocle fratre
accersitus post Œdipi mortem Thebas revertit. Orto vero cum fratre
dissidio, urbe pulsus iterum exulavit. Petitis deinde ab Adrasto copiis
quibus reditum in patriam pararet, exercitum perdit, ipse vero singulare
cum fratre certamen init ex provocatione. (13) Certantes quum
periissent, regnum devenit ad Eteoclis filium Laodamantem, cujus pueri
tutorem agens Creon imperabat, filius Menœcei. Adoleverat jam Laodamas
ac penes ipsum regnum erat, quum iterum Argivi Thebas oppugnatum
exercitum misere. Iis cum exercitu Thebani occurrerunt ad Glisantem,
quumque ad manus ventum esset, Ægialeum Adrasti filium Laodamas occidit.
Ab Argivis vero prœlio superatus, cum ea Thebanorum manu quæ illum ultro
secuta est, insequenti nocte fuga se in Illyrios recepit. (14) Hostes
captas Thebas Thersandro Polynicis filio tradidere. Jam vero quum
Agamemnonis copiarum pars, dum ad Trojanum bellum contenderet, ab
instituto navigationis cursu aberrasset et in Mysia cladem accepisset,
fors ita tulit ut Thersander quoque, cujus in ea pugna præ ceteris
Græcis virtus enituerat, a Telepho occideretur; est vero ei monumentum
erectum circa Caici campos in Elæa urbe, lapis in subdiali fori parte,
quo in loco ei parentant, ut ipsi dicunt; incolæ. (15) Thersandro
mortuo, altera jam classe contra Paridem et Trojanos comparata, Peneleum
sibi ducem delegere, quod Tisamenus Thersandri filius nondum per ætatem
erat imperio capessendo idoneus. Interfecto ab Eurypylo Telephi filio
Peneleo, regem Tisamenum declarant, Thersandro et Demonassa Amphiarai
filia genitum. Furiarum Laii et Œdipi Tisamenus quidem non est expertus
iram, (16) verum filius Tisameni Autesion, adeo ut ad Dores
transmigrarit, jussu oraculi. Eo jam profecto regem crearunt
Damasichthonem, Opheltæ filium, nepotem Penelei. Damasichthoni Ptolemæus
filius fuit; Ptolemæo Xanthus, quem Andropompus in singulari certamine
non virtute, sed dolo interfecit. Placuit in postremum Thebanis non uni
amplius, sed pluribus reipublicæ summam committere.