CAPUT IV.

_ De templo et signo Minervæ Areæ — reliquis Platææ memorandis — fluvio

Oeroe et de Scoli reliquiis. _

Minervæ etiam Areæ (_Martiæ_) apud Platæenses fanum est; de manubiis

erectum fuit quas e pugna Marathonia cum Platæensibus Athenienses

communicarunt. Signum e ligno est inauratum; ejus os, summæ manus et

pedes e Pentelico lapide; magnitudine prope pari cum ea Minerva quam

Athenienses in arce ex ære item de Marathonia præda ceu primitias

dedicarunt. Phidias vero erat qui etiam hanc Platæensium Minervam fecit.

(2) Picturæ in æde sunt Polygnoti, Ulysses patrata procorum cæde;

Onasiæ, Argivorum prior ad Thebas expeditio. Atque hæ quidem picturæ in

parietibus primi aditus cernuntur. Ad pedes deæ est Arimnesti imago. Dux

hic Platæensium fuit in pugna contra Mardonium et ante etiam ad

Marathonem. (3) Est Cereris quoque cognomento Eleusiniæ Platæis fanum et

Leiti sepulcrum. Unus hic ex omnibus Bœotorum ducibus e belio Trojano

domum rediit. Gargaphiæ fontem Mardonii equitatus corrupit, quod

Græcorum copiæ quæ contra se stabant illa aqua utebantur. Est tamen fons

ille post a Platæensibus restitutus. (4) In via quæ a Platæa Thebas

ducit fluvius est Oeroe. Filiam fuisse Asopi Oeroen dicunt. In citeriore

Asopi ripa juxta fluvium ad inferiora flectentibus stadiûm intervallo

prope quadraginta, Scoli ruinæ sunt, inter quas exstat imperfecta ædes

Cereris et Proserpinæ cum dearum signis item ad dimidias tantum partes

perfectis. Dividit adhuc a Thebano Platæensem agrum Asopus.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 295 / 497 题