_ De Junone Nympheuomene dicta narratio — quænam signa antiquitus Dædala
dicta, et inde Dædalum artificem nomen accepisse asseritur — de
festi Dædalorum ratione — de festis Dædalorum minorum et majorum —
antrum Nympharum Cithæronidum, Sphragidium dictum. _
Junonem aiunt iratam Jovi, incertum qua de causa, in Eubœam secesisse;
Jovem, quum placare eam non potuisset, ad Cithæronem qui tunc
Platæensibus imperabat venisse; fuisse vero Cithæronem nemini
calliditate secundum. Is igitur jubet Jovem simulacrum e ligno
fabricatum, bovum plaustro vehere velatum, in vulgus vero prodere
Platæam eam esse Asopi filiam quæ sibi esset desponsa. Fecit Juppiter
quod jusserat Cithæron. (2) Id ubi ad Junonis aures pervasit, accurrit
illico, et ad plaustrum accedens veste conscissa ligneam esse effigiem
comperit, quam novam esse nuptam putarat. Falsam se itaque lætanti animo
ferens in gratiam cum Jove rediit. In ejus rei memoriam festos celebrant
dies quæ Dædala nuncupantur, quod prisci lignea signa Dædala vocitabant.
Quod sane nominis ante natum Athenis Dædalum Palamaonis filium usurpatum
crediderim; Dædalo autem postea demum a dædalis (ligneis scilicet
simulacris), non autem inde a natalibus nomen hoc impositum fuisse
arbitror. (3) Celebrantur Dædala septimo quoque anno, sicuti mihi
narrabat interpres patriæ suæ antiquitatum; re autem vera breviore
temporis ambitu. Verum quum accuratissime numerare vellemus media
tempora a Dædalis ad altera Dædala, neutiquam id consequi potuimus. (4)
Festa tali peraguntur ritu. Quercetum est non longe ab Alalcomenis; ibi
caudices quercuum in Bœotia maximi sunt. In eum lucum venientes
Platæenses carnium frusta elixarum exponunt. Jam cum reliquis avibus
aliis nihil est eis negotii, corvos vero, qui in exta involant, quam
diligentissime observant. Quorum si quis carnem abripuerit, in quanam is
arbore consideat speculantur; in qua vero consederit, eam cædunt, ex
eaque faciunt dædalum: dædalum scilicet ipsum nominant signum. (5) Atque
hæc quidem festa, quæ Dædala parva vocant, Platæenses agunt privatim:
sed magnorum solemnia Dædalorum etiam reliqui Bœoti una cum ipsis
celebrant, sexagesimo quoque anno. Tamdiu enim solennia intermissa
tradunt, illo tempore, quo Platæenses exules fuerint. Signa autem quoque
annorum (_sexaginta_) periodo iis præsto sunt quattuordecim Dædalis
parvis confecta. (6) Hæc sorte inter se distribuunt Platæenses, Coronæi,
Thespienses, Tanagræi, Chæronenses, Orchomenii, Lebadenses, Thebani: nam
hi quoque cum Platæensibus in gratiam redeuntes communem cum ceteris
conventum frequentare et victimam ad Dædala concelebranda mittere
instituerunt, post restitutas nempe a Cassandro Antipatri filio Thebas.
Qui vero oppida minore sunt dignatione, ea societates inter se ineunt ad
Dædala communibus sumptibus concelebranda. (7) Ad Asopi ripas suum
quique simulacrum deportant eique in currum imposito addunt mulierem
pronubam. Tum rursus sortiti quo quisque populus loco pompam ipsam
ducat, plaustra a flumine in summum Cithæronis verticem agunt. Ara ibi
in ipso jugo parata est; eam aram hoc exædificant modo: quadrata ligna
eadem ratione inter se componunt ac si e lapide ædificium structuri
essent; sarmenta eo congesta in fastigium erigunt. (8) Et civitates
quidem et oppidulorum communiones singulæ vaccam Junoni, taurum Jovi
mactant, atque hostias vino et odoribus refertas una cum dædalis in ara
concremant. Homines privati ditiores immolant quidquid est; quibus vero
minus est copiarum, e minoribus tantum immolare gregibus, concremare
autem hostias eodem modo omnes solent; simul vero cum his ipsam etiam
aram corripiens ignis consumit, atque ingentem, quæ inde se attollit,
flammam e maxime longinquo conspici posse novimus. (9) Sub jugum illud
in quo aram exstruunt, ubi stadia ferme quindecim descenderis, antrum
videas Cithæronidum nympharum; Sphragidium (_Sphragitides?_) nominant.
Vaticinatas ibi priscis temporibus nymphas sermo hominum vulgavit.