CAPUT II.

_ Hysiarum et Erythrarum urbium reliquiæ — Mardonii sepulcrum — Actæonis

petra et de Actæone narratio — tumuli occisorum in pugna Platæensi

et ludi Eleutheria dicti — de memorandis urbis Platææ, Junonis

Τελείας templo et signo. _

Agri quidem Plataici sub Cithærone paululum a recta digressis ad

dextram, Hysiarum et Erythrarum rudera sunt. Urbes olim Bœotorum fuere,

ac nunc etiam inter Hysiarum ruinas Apollinis templum est dimidiata sui

parte perfectum. Sacer præterea puteus est, de quo, ut Bœoti ipsi

sermone suo vulgarunt, bibentes olim vaticinabantur. (2) Hinc in

militarem viam reversi offendant ad dexteram Mardonii quod esse aiunt

sepulcrum. Cadaver quidem Mardonii statim a prœlio e conspectu sublatum

fuisse consentiente ab omnibus voce proditum est, sed in eo qui

sepelierit non item consentiunt. Satis illud constat, Artonten Mardonii

filium luculenta dona Dionysophani homini Ephesio et aliis quibusdam

Ionici nominis dedisse, ut nec illis Mardonii sepeliendi curam

negligentibus. Atque hæc quidem via ab Eleutheris Platæeam ducit. (3)

Eodem vero Megaris contendentibus ad dexteram fons et paulo progressis

longius saxum est; Actæonis cubile nuncupant. Nam super eo dormire

Actæonem solitum dicunt a venatione fatigatum, atque inde Dianam in

fonte _proximo_ lavantem aspexisse. Stesichorus Himeræus Actæonem cervi

pelle circumdatum scripsit a Diana necem canibus inferendam ei parante,

ne Semelen uxorem duceret. (4) Ego vero sine deæ instinctu Actæonis

canes rabie correptos credo, eosque, quum in furore neminem

internoscerent, obvium quemque fuisse discerpturos. Qua in parte

Cithæronis Pentheo Echionis filio pernicies evenerit, aut recens natus

Œdipus ubinam expositus fuerit, nemo novit sicuti novimus Bivium

Phocensis regionis, in quo patrem Œdipus occidit: [Est Cithæron

Cithæronio Jovi sacer] de quo tunc agemus copiosius quum eo pervenerit

oratio. (5) Circa ipsum prope ad Platæam aditum sepulcra eorum

spectantur, qui cum Persis pugnantes ceciderunt. Ac reliquis Græcis unum

est et commune conditorium, sed Lacedæmoniis et Atheniensibus eo prœlio

peremptis sui separatim sunt tumuli et in illis inscripti Simonidis

elegi. A communi illo Græcorum monumento non procul ara dicata fuit Jovi

Eleutherio. Sepulcra quidem ex ære facta, Jovis ara et signum e candido

lapide. (6) Etiamnum ludos quinto quoque anno Eleutheria faciunt,

maximis de cursu propositis præmiis. Armati ante aram decurrunt. Tropæum

quod a Platæensi pugna victores Græci erexere, quindecim circiter stadia

ab urbe distat.

7. Intra urbem ipsam ab ara et signo Jovis Eleutherii progredientibus

Platææ est heroum. De ea jam ante et quæ narrentur et quæ ipse opiner

exposui. Habent Platæenses Junonis ædem spectatu dignissimam tam

magnitudine quam signorum ornatu. In primo ingressu Rhea saxum fasciis

involutum pro puero quem pepererat, ad Saturnum defert, Junonem Teleam

(_Adultam_) vocant, Recto statu fabricatum signum utrumque e Pentelico

lapide Praxiteles fecit. Sedentem vero Junonem eodem in templo fecit

Callimachus. Nynmpheuomenen (_Desponsatam_) nominant ob hujusmodi rei

eventum.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 293 / 497 题