CAPUT I.

_ Bœotia Atticæ finitima a Bœoto nomen accepit — de Platæensibus

eorumque regibus ac rebus contra Xerxem gestis — Platæenses bis

ejecti et restituti. _

Atheniensibus vero Bœotia quum ex aliis partibus Atticæ finitima est,

tum eos ad Eleutheras contingunt Platæenses. Bœoti quidem tota in

universum gens a Bœoto nomen accepere, quem Itoni et Melanippes nymphæ,

Itonum ipsum Amphictyonis fuisse filium dicunt. Oppidatim nomina multa a

viris, sed a feminis plura nacti sunt. Platæenses quidem opinione mea

origine sunt indigenæ. Nomen ilis inditum putant a Platæa (Asopi) amnis

filia. (2) In regum et hos fuisse priscis temporibus imperio satis

omnibus constat; tota enim Græcia olim regibus paruit, quum nondum

respublicæ institutæ fuissent. Alium tamen e suis regibus neminem quam

Asopum, et eo superiorem Cithæronem norunt; a quorum altero flumini, ab

altero monti nomen fuerit. Et ipsam sane Platæam, a qua urbs nomen

acceperit, facile ut credam adducor fuisse regis Asopi, non amnis

filiam. (3) Hujus civitatis ante Marathoniam pugnam nullum exstat

memorabile facinus. In eo prœlio quum Athenienses adjuvissent, post

Xerxis in Græciam irruptionem cum iisdem Atheniensibus alacriter naves

conscenderunt; et intra suosmet deinde fines contra Mardonium Gobryæ

filium, Xerxis copiarum præfectum, pugnarunt. Bis autem evenit ut

sedibus suis pellerentur et rursus in Bœotiam restituerentur. (4) Bello

enim Peloponnesiaco Lacedæmonii Platæam obsessam expugnarunt. Jam vero

restituta per eam pacem, quam Græcis a Persarum rege Antalcidas homo

Spartanus confecit, quum ii qui Athenas confugerant in patriam

redissent, nova iterum clade afflicta est. Nam quum nullum omnino

propalam bellum Thebanis indixissent, ac sibi cum illis pacem mansuram

putarent, quod dum Cadmea a Lacedæmoniis occuparetur, neque consilii

neque operis ejus participes fuissent, (5) Thebani tamen prætendebant,

Lacedæmonios eam pacem fecisse, quam quum deinde violassent, eidem culpæ

affines esse interpretabantur omnes quibus communi fœdere cautum

fuisset. Quum itaque Platæensibus suspecta esset Thebanorum voluntas,

urbem firmissimo præsidio tuebantur. Qui vero agros a mœnibus

longinquiores habebant, non quavis diei hora in eos veniebant, sed

observatis concionum temporibus (quas sciebant Thebanos toto populo

simulque per magnam diei partem habere solere), dum illi in concione

erant, ipsi sua, vel qui extremum agrum colerent, quiete curabant. (6)

At Neocles Thebanus, qui summum tunc in Bœotis magistratum gerebat, quum

Platæensium astum deprehendisset, suis imperavit ut in concionem

quilibet cum armis veniret. Quo facto, statim omnes Platæas duxit, non

sane recta per campestrem agri partem, sed Hysias versus, qua ab

Eleutheris et ex Attica acceditur, ubi ne speculator quidem a

Platæensibus positus erat, et qua meridiana fere hora ad Platæarum muros

erat adventurus. (7) Oppidani itaque concione occupatos Thebanos rati in

agros effusi urbe exclusi sunt; cum iis qui intra muros deprehensi sunt

pepigere Thebani, ut cum singulis viri, mulieres cum binis vestimentis

ante solis occasum exirent. Diverso autem longe casu oppressi tunc sunt

Platæenses quam olim a Lacedæmoniis duce Archidamo. Tunc enim quum

obsiderentur duplici muro interclusi sunt; at Thebani mœnibus eos

excluserunt. (8) Accidit hæc altera oppressio Platæensibus anno tertio

ante Leuctricam pugnam, Athenis Asteo principatum obtinente. Urbs tota a

Thebanis præter deorum templa excisa est. Modus quo capta urbs est

civibus æque omnibus saluti fuit: ejecti enim primum ab Atheniensibus

iterum recepti fuere. Deinde Philippus victoria apud Chæroneam parta

quum Thebanis præsidium imposuisset ac omnia ad eorum perniciem

moliretur, ipsos etiam tunc Platæenses in pristinas sedes reduxit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 292 / 497 题