_ Philopœmen arma Achæorum cum aliis mutat — in pugna ad Mantineam bene
rem gerit — in ludis Nemeis plausu excipitur — ad eum occidendum a
Philippo Demetrii filio percussores mittuntur — de Philopœmenis
rebus contra Nabin et Lacedæmonios gestis. _
Jam vero quum Achæi in eum unum intuerentur omniaque ad eum unum
deferrent, peditatus armaturam immutavit Quum enim ante brevibus hastis
uterentur et scutis oblongioribus, proinde ac sunt Gallica et Persica,
ut loricis et ocreis corpus tegerent militibus et Argolicis clypeis et
hastis longis uterentur persuasi. (2) Præterea quum Lacedæmone tyrannus
Machanidas exortus esset eoque duce Spartani jam novum bellum cum Achæis
gererent, dux fuit Achaici exercitus Philopœmen. Prœlio apud Mantineam
inito Spartanorum expediti milites Achæorum levem armaturam fuderunt
fugientesque Machanidas persequebatur. Ibi Philopœmen cum peditum
phalange gravem armaturam Spartanorum repulit; Machanidam a persecutione
se recipientem, quum in eum incidisset, occidit Lacedæmonii etsi in
pugna victi ipsa tamen clade meliorem fortunam nacti sunt, quod scilicet
a tyranni dominatu libertatem sunt consecuti. (3) Non multo vero post
Nemea celebrantibus Argivis, quum ludis interesset certantibus
citharœdis Philopœmen, ac tunc forte Pylades Megalopolitanus, homo magni
inter citharœdos nominis et qui Pythicam palmam tulerat, carmen illud
Milesii Timothei pronuntiaret, qui Persæ appellantur, canticum exorsus:
Qui libertatis decus affert nobile Grajis:
conjecerunt in Philopœmenem Græci universi oculos et plausu ingenti
edito certam significationem dederunt, eum versum maxime ad illum se
referre. Talem accepimus Themistocli quoque in Olympia habitum honorem,
quum in theatrum intranti spectatores universi assurrexere. (4)
Philippus quidem Demetrii filius, Macedonum rex, is qui Aratum veneno
peremit, Megalopolin ad Philopœmenem occidendum percussores miserat;
verum quum facinus illi perficere nequissent, invidiam sibi Philippus
cunctæ Græciæ concitavit. Quum vero Thebani victis acie Megarensibus
urbem ipsam jam prope superatis muris expugnassent, oppidanorum astu de
Philopœmenis adventu dissipato tantus est hostibus terror injectus, ut
confestim reportato domum exercitu eam obsidionem missam fecerint. (5)
Jam rursus erat Spartæ exortus tyrannus Nabis. Is præ ceteris
Peloponnesiorum populis primos Messenios bello lacessivit; ac nocte
quidem inopinantes adortus urbem jam totam præter arcem ceperat.
Insequenti vero die præsto fuit cum auxiliis Philopœmen; quo factum ut
ille a Messene discedere sub certis conditionibus coactus fuerit. (6)
Jam vero quum imperandi finem Philopœmeni tempus attulisset et novi
imperatores ab Achæis delecti essent, rursus in Cretam Philopœmen
transmisit Gortyniis bello pressis opem laturus. Sed ejus
peregrinationem quum Arcades offensiore animo ferrent, reversus ex Creta
in ea incidit tempora, quibus contra Nabin arma Romani ceperant; et
instructa a Romanis contra Nabidem classe, se Philopœmen, qua erat in
bellicis rebus alacritate, expeditionis socium præbuit. Verum ut erat
navalium rerum plane expers, triremem forte conscendit rimosam. Quare
Romanos et reliquos socios subiit eorum versuum recordatio, quibus
Homerus in Copiarum Recensu (_v._ 614) Arcadas navigationis ignaros esse
testatur. (8) Paucis diebus post navale prœlium, lunæ silentis
opportunitate usus, immissa suorum manu, Lacedæmoniorum ad Gythium
castra incendit. Ibi Nabis iniquo loco Philopœmenem et Arcadum qui cum
eo erant manum circumvenit. Erant ii sane exigui numero, sed virtute
præstantes. (9) Philopœmen vero ordinibus quos in suis retro ducendis
instituerat mutatis effecit ut loci munitio non ab hostibus, sed a se
staret. Mox prœlio victo Nabi et Lacedæmoniorum quamplurimis nocte illa
cæsis, in majore multo fuit apud Græcos nominis celebritate. (10) His
ita gestis Nabis inducias cum Romanis pepigit; sed antequam præfinitum
tempus exisset, a Calydonio homine, qui societate verbo simulata (fuerat
enim ab Ætolis subornatus), re se hostem esse demonstravit, est
interemptus.