CAPUT XLIX.

_ De Philopœmene ejusque rebus gestis. _

Non longe a foro theatrum est et prope id sedes ænearum statuarum.

Statuæ quidem ipsæ non exstant, sed in earum sedium una incisi elegi

testantur, statuam illam Philopœmenis fuisse. Hujus viri memoriam, quum

ob ejus prudentiam, tum vero ob rerum gestarum magnitudinem quam maxime

colunt Græci. (2) Quod ad generis claritatem attinet, pater ei fuit

Craugis Megalopoli nulli civium suorum secundus. Is moriens adhuc

impuberi Philopœmeni tutorem dedit Cleandrum Mantinensem, qui domo exul

Megalopolis inquilinus, Craugidis domo, ut paterno hospitio, in

calamitate sua usus est. Præceptoribus tum aliis, tum Megalophani et

Ecdelo, Arcesilai Pitanæi discipulis, operam dedisse Philopœmenem

tradunt. (3) Corporis quidem magnitudine ac robore nullo Peloponnesiorum

inferior fuit, sed facie fœda. Ad coronas e ludis reportandas exercere

se contempsit, agro, quem possidebat, colendo deditus; a venatione et

feris conficiendis minime alienus. Legisse dicitur eruditorum apud

Græcos hominum libros, eos potissimum, quibus vel bellicæ res vel

imperatorum consilia mandata essent. Quum vero ita totam instituere

vitam conaretur, ut Epaminondæ tum ingenium tum res gestas ceu viva

imago exprimeret, non in omnibus illum exæquare potuit. Fuit enim

Epaminondas miti prorsus ingenio et animi lenitate summa; quum hic ad

iram esset proclivior. (4) Oppressa vero a Cleomene Megalopoli, nihil

inopinata clade perculsus militaris ætatis duas ferme partes, feminas

præterea et pueros Messenen salvos perduxit. Erant enim Messenii eo

tempore Arcadum amici et socii. Quum itaque exulum partem Spartanus rex

per caduceatores (quod eorum quæ crudelius in Megalopolitanos admisisset

jam pœniteret) sub certis fœderis conditionibus ad reditum adhortaretur,

universis civibus suis Philopœmen, ut armis mallent quam icto fœdere

patriam recipere, persuasit. (5) In eo vero prœlio, quod Achæi et

Arcades ex omnibus urbibus cumque ipsis Antigonus ex Macedonia

transportato exercitu contra Cleomenem et Lacedæmonios ad Sellasiam

commisere, in equitatu Philopœmen collocatus erat; ubi vero rei summam

in peditatu positam vidit, pedes et ipse cum gravi armatura dum

periclitatur audacius, utrumque femur tragula ab hoste trajectus est,

(6) ac licet hoc pacto impeditus esset, tamen inflexis genibus tanta vi

progredi conabatur, ut hastile valido pedum motu frangeretur. Victis

deinde hostibus in castra reportato ex altero femore spiculum, ex altero

missilis fragmentum a medicis extractum est. Viri ingentem virtutem

admiratus Antigonus omni studio, ut se in Macedoniam sequeretur, operam

dedit. (7) At ille neglecto Antigoni invitatu, in Cretam, quæ tunc

civili bello ardebat, transmisit, ibique mercenariorum ducis munia

obiit. Mox Megalopolin reversum equestribus copiis Achæi præfecerunt. Et

eos quidem quibus ipse imperavit equites Græcorum longe optimos

præstitit. Quam Achæi eorumque socii ad Larisum amnem contra Eleos et

Ætolos, cognationis causa opem Eleis ferentes, pugnarent, suamet manu

Demophantum hostilis equitatus præfectum interfecit, ac deinde ceteras

Ætolorum et Eleorum equestres copias in fugam vertit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 285 / 497 题