CAPUT LI.

_ Philopœmenis res gestæ porro enumerantur — de Philopœmenis morte. _

Opportuno hoc tempore Philopœmen facta in Spartam irruptione

Lacedæmonios, ut se in Achæorum concilium contribuerent, adegit. Non

multo post Titus (_Quinctius Flamininus_), cui bellum in Græcia decretum

fuerat, et Diophanes Diæi filius Megalopolitanus, quem tunc sibi ducem

Achæi delegerant, ad Lacedæmonem cum infesto exercitu accesserunt, id

nempe Lacedæmoniis crimini dantes quod novas res contra Romanos moliti

essent. At Philopœmen, etsi privatus tunc erat, portas tamen occludendas

irruentibus hostibus curavit. (2) Ob hæc merita et ob res in utrumque

tyrannum gestas Lacedæmonii domum Nabidis talentis centum et eo pluris

æstimatam, ei dare volebant: at ille pecuniam eam rejecit; jussit autem

eum, qui in Achaico conventu plurimum auctoritate apud multitudinem

valeret, ea largitione conciliari; in quo Timolaum ab eo significatum

fuerunt qui crederent. (3) Jam vero rursus ei ab Achæis imperio decreto,

quum Lacedæmonii jam civile bellum capesserent, trecentos ille homines

seditionum auctores e Peloponneso ejecit et Helotum prope tria millia

vendidit, urbisque muros demolitus puberibus omnibus iis

exercitationibus, in quibus ex Lycurgi lege versabantur, interdixit;

contra vero ut eas Achæorum puberes susciperent, edixit. Sed patria

postea instituta Spartanorum pueris Romani restituerunt. (4) Jam

Antiocho ad Seleucum, cui Nicator cognomen fuit, genus referente,

Syrorumque auxiliis a Romanis Manii ductu ad Thermopylas [victis], quum

Aristænus Megalopolitanus Achæos hortaretur, ut Romanorum imperata omni

ex parte facerent neque ulla omnino in re ipsis adversarentur, turbato

illum præ ira vultu aspiciens accelerare dixit Græciæ fatum. Manio

deinde Lacedæmoniorum exules restituere contendenti acriter pro concione

restitit. Post ilius vero profectionem exules Philopœmenis permissu

Spartam redierunt. (5) Sed enim et ipsum aliquando justa manebat ob

nimiam animi elationem pœna. Nam quum Achæorum imperator jam octavum

renunciatus fuisset, homini cuidam haudquaquam obscuro, quod vivus in

hostium potestatem venisset, objecit; neque ita multo post coortis inter

Messenios et Achæos inimicitiarum causis Lycortam cum exercitu misit

Philopœmen ad Messeniorum agrum depopulandum, ipse triduo post, etsi

vehementi febri laborabat ac jam annum impleverat septuagesimum quin

tamen ejus excursionis particeps esset, se continere non potuit. Secutus

igitur Lycortam est cum equitibus et peltatis circiter sexaginta. (6)

Lycortas totaque ejus manus quum neque hostes ullo damno affecissent,

neque ipsi quicquam grave passi essent, tum jam domum rediere.

Philopœmen vero inter dimicandum accepto in capite vulnere quum ex equo

concidisset, vivus Messenen pertractus est, ubi advocata statim concione

quum sententiæ non eædem ab omnibus, sed diversissimæ ferrentur, (7)

Dinocrates et Messeniorum locupletissimi quique occidendum omnino

Philopœmenem censebant; at plebs vitæ ejus parcendum esse maximo studio

contendebant, Græci nominis parentem, eo insignioribus etiam titulis

appellantes. Sed Dinocrates Messeniis invitis veneno misso hominem de

medio tollendum curavit. (8) Verum non multo post, ubi Lycortas ex

Arcadia et Achaia comparatum exercitum contra Messenem duxit, populus

Messeniorum dedit se Arcadibus, atque omnes qui Philopœmeni necis

auctores fuerant præter Dinocratem (is enim sibi ipsi manus conscivit)

comprehensi pœnas dederunt. Ossa Philopœmenis Arcades Megalopolin

reportarunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 287 / 497 题