CAPUT XLVIII.

_ In foro Tegeatarum legislatorum signa pilis sustinentur — de variis

coronis victoriæ insignibus — Martis signo Gynæcothœna dicto — Jovis

Telii ara et signo quadrangulo — Ilithyia dicta Auge Ingenicula (ἐν

γόνασι), ac de Auges partu varia narratio — de reliquis in

Tegeatarum foro memorandis. _

In foro, quod laterculi figuram præ se fert, Veneris ædes est, quæ in

Plinthio (_Laterculo_) appellatur, cum signo marmoreo. Pilis duabus

statuæ impositæ exstant: uni Antiphanes, Crœsus, Tyronidas et Pyrrhias,

qui quum Tegeatibus leges tulissent, etiam nunc in honore apud eos sunt;

alteri pilæ insistit Iasius læva equum detinens, dextera palmæ ramum

ferens. Equo in Olympia dicitur vicisse Iasius quo primum tempore

Thebanus Hercules Olympiorum conventum instituit. (2) Qua vero de causa

victori in Olympia ex oleastro, Delphis e lauro corona detur, de

superiore jamdudum in commemorandis Eleorum rebus exposuimus, de laurea

agemus in sequentibus. In Isthmo autem pinum, in Nemea apium ad

Palæmonis atque Archemori casus testandos, dari institutum est. Ludis

sane plerisque palmæ corona decernitur, victoresque cuncti ubique

locorum palmam dextera præferunt. Ejus rei hujusmodi traditur initium

fuisse: (3) Theseum aiunt e Creta reducem Deli ludos Apollini fecisse

victoresque palma coronasse. Palmæ quidem quæ Deli fuit mentionem fecit

etiam Homerus iis versibus, quibus Ulyssis ad Alcinoi filiam

misericordiam implorantis orationem exposuit. (4) Est etiam Tegeatarum

in foro Martis signum pilæ insculptum, quem Gynæcothœnam (_Mulierum

convivam_) nominant. * Laconico bello quum primum Charillus

Lacedæmoniorum rex cum exercitu in Arcadum fines invasisset, feminæ

arreptis armis sub collem in insidiis se collocarunt, quem ætate nostra

Phylactrida (_Præsidiarium_) vocant. Congressis vero ad pugnam

exercitibus quum viri utrinque præclara et memoratu dignissima ederent

facinora, (5) postremo feminæ subita eruptione facta in fugam

Lacedæmonios ipsæ verterunt. Virtute quidem feminas anteisse ceteras

prædicant Marpessen, cui Cheræ (_Viduæ_) cognomen fuit. Captum in pugna

e Lacedæmoniis etiam ipsum Charillum tradunt; dimissum deinde gratis

quum se jurejurando obligasset, bellum nunquam amplius Tegeatibus

illaturum: attamen postea minime quod fuerat juratus servasse. Sed tunc

feminas aiunt Marti seorsum victoriam gratulatas hostiæ exta cum viris

communicare noluisse, ex eoque Marti cognomen, quod jam diximus,

impositum. (6) Ara etiam Adulti Jovis erecta est, cum signo quadrangulo.

Præcipue enim tali figura delectari mihi Arcades videntur. Ad hæc

sepulcra in eodem foro sunt, Tegeatæ Lycaonis filii, et ejus uxoris

Mæræ, quam Atlantis fuisse filiam dicunt; cujus mentionem Homerus quoque

fecit in iis quos cum Alcinoo Ulysses habuit sermonibus de via ad

inferos, quorum animas ibi conspexerit enumerans. (7) Ilithyiam vero

Tegeatæ (habent enim ipsius etiam in foro ædem et signum) cognomento

Auges En gonasi (_Ingeniculæ_) appellant, quod quum Aleus Nauplio filiam

tradidisset ac mandasset ut secum abductam in mare demergeret, illa dum

abduceretur in genua prociderit atque ita filium enixa sit eo loco, ubi

Ilithyiæ templum dedicarunt. Ab hoc diversus est eorum sermo, qui Augen

dicunt clam patre Telephum enixam in Parthenium montem eum exposuisse,

ibique puero exposito cervam lac præbuisse. Hanc quoque narrationem

iidem Tegeatæ vulgarunt. (8) Prope Ilithyiæ fanum ara est Telluris. Pilæ

duæ eminent juxta aram, earum una e candido lapide Polybium Lycortæ

filium, Elatum altera, unum de Arcadis filiis, sustinet.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 284 / 497 题