_ De recentiori Minervæ Aleæ signo — donaria et memoranda templi Aleæ
Minervæ recensentur — de ludis, qui Aleæ et Halotia dicebantur —
templo Minervæ Poliatidos et Dianæ Hegemones. _
Aleæ quod nunc Tegeæ signum est e curia Manthyrensium deportatum est,
apud quos dea Hippiæ (_Equestris_) cognomento colebatur, quod, secundum
Manthyrensium sermonem, in deorum adversus Gigantes pugna dea in
Enceladum bigas immisisset. Sed Aleam vocari eam et apud Græcos reliquos
et apud Peloponnesios maxime usus obtinuit, Deæ quidem adsistunt hinc
Æsculapius, illinc Hygie e Pentelico marmore, Scopæ Parii opera. (3) In
templo memoratu dignissima dona sunt: apri Calydonii corium putre jam
præ vetustate et setis undique nudatum. Sunt præterea suspensæ compedes
illæ, etsi ex illis multas ferrugo abolevit, quibus vincti Lacedæmonii
captivi Tegeatis in agro fodiendo opus faciebant. Lectus præterea
Minervæ sacer ejusque imago pingendo efficta. Ad hæc Tegeatidis feminæ
Cheræ (_Viduæ_) cognomento scutum: sed hujus mulieris posterius
mentionem faciemus. (3) Minervæ rem divinam facit puella per temporis
spatium nescio quod, antequam pubescat tamen, nec ultra. Erectam a
Melampode Amythaonis filio aram deæ tradunt. Insculptæ sunt aræ Rhea et
Œnoe nympha parvulum Jovem tenentes, utrinque quaternis adsistentibus
Nymphis: ab una parte Glauce, Neda, Thisoa et Anthracia; ab altera, Ida,
Hagno, Alcinoe et Phrixa. Musarum etiam ibidem et Mnemosynes effigies
elaboratæ sunt. (4) A templo non longe stadium est ex aggesta terra
exstructum, in quo ludos agunt, Aleæa de Minervæ nomine, et Halotia, ex
eo quod in pugna vivos e Lacedæmoniis multos ceperant. Ad eam templi
partem quæ ad Aquilonem spectat, fons est, prope quem vitiatam ab
Hercule Augen ferunt; quod tamen ab iis quæ Hecatæus hac de re scripsit
discrepat. A fonte stadia ferme tria Mercurii Æpyti cognomento ædes
distat. (5) Habent etiam aliud Tegeatæ templum Minervæ Poliatidi
dedicatum. Eo singulis annis semel duntaxat ingreditur sacerdos.
Propugnaculi templum appellant, ac vulgo proditum est Cepheo Alei filio
Minervam Tegeam in omne tempus inexpugnabilem donato ei detonso de
Medusæ capite crine præstitisse. (6) De Diana vero, quam Hegemonen
(_Ductricem_) appellant, talis propemodum sermo est. In Orchomeniis qui
in Arcadia sunt, dominabatur tyrannus Aristomelidas. Is quum Tegeatide
virgine quam amabat quoquo modo potitus esset ac custodiam ejus Chronio
cuidam commendasset, puella, antequam ad tyrannum perduceretur, præ metu
et pudore sibi mortem conscivit; Chronium Diana oblatis nocturnis visis
ad opprimendum Aristomelidan incitavit. Interfecto itaque tyranno quum
Tegeam Chronius confugisset, Dianæ templum dedicavit.