CAPUT XLVI.

_ Minervæ Aleæ priscum signum et apri Calydonii dentes ab Imperatore

Augusto ablati — plura deorum signa diversis in locis bello ablata

memorantur. _

Vetus Minervæ Aleæ signum et simul Calydonii apri dentes asportavit

Cæsar Augustus, victo Antonio ejusque partibus, in quibus Arcades omnes

fuere præter Mantinenses. (2) Non primus tamen Augustus proditur deorum

signa ac donaria devictis gentibus eripuisse, sed fuit hoc ei a priscis

jam tum temporibus tralatitium; siquidem exciso Ilio quum inter se Græci

spolia dividerent, Sthenelo Capanei filio Hercei Jovis signum obtigit.

Multisque post annis quum Dores in Siciliam transmigrarent, Antiphemus,

is qui Gelam condidit, Omphace Sicanorum oppido direpto simulacrum a

Dædalo fabricatum Gelam deportavit. (3) Persarum vero regem Xerxem Darii

filium, præter ea ornamenta quæ ex Athenarum urbe amovit, scimus etiam

ex Braurone Brauroniæ Dianæ signum avexisse; eundemque Milesiis

criminatum quod illi de industria navali prœlio in Græcia cum

Atheniensibus infelicius pugnassent, æneum qui in Branchidis fuerat

Apollinem ademisse, quem multis post annis Seleucus iisdem remisit

Milesiis. Argivis hac ipsa etiamnum ætate signa quæ ex Tirynthe

abstulerunt, alterum in Junonis, in Apollinis Elei (_?_) alterum

reposita sunt. (4) Jam Cyziceni quum Proconnesios bello adegissent ut

sibi inquilini essent, Dindymeæ matris signum e Proconneso asportarunt;

aureum illud fuit, facies non ex ebore, sed e fluvialis equi dentibus

est fabricata. Augustus ergo et Græcorum et Barbarorum jam longo usu

confirmata est exempla secutus. Ac Aleæ quidem Minervæ signum Romani

positum habent in ejus fori aditu quod est ab Augusto dedicatum. (5) Est

vero signum id ex ebore totum; Endœus opus fecit. Ex apri dentibus

alterum diffractum dicunt admirandis præpositi, alter in Bacchi æde quæ

est in Cæsaris hortis, suspensus visitur; nihilo ille quidem passus

unius dimidio brevior.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 282 / 497 题