_ De Tegeatarum regione et urbe — Tegeatarum rebus bello gestis et Ancæi
Echemique fortiter factis — templo Minervæ Aleæ — ejus recentioris
templi uberior descriptio. _
Et sub Tegeate quidem Lycaonis filio regioni duntaxat ab eo nomen
impositum Tegeatæ ferunt; incolas ipsos curiatim habitasse, nimirum
Gareatas, Phylacenses, Caryatas, Corythenses, Potachidas, Œatas,
Manthyrenses et Echeuethenses. Ad has dum Aphidas regnaret nonam
accessisse curiam dicunt, Aphidantes. Hanc vero quæ nunc exstat urbem
condidit Aleus. (2) Tegeatis præter communes Arcadum res, in quibus est
Trojanum bellum, res contra Medos gestæ et pugna quæ in Dipæensibus cum
Lacedæmoniis commissa est, itaque præter commemorata illa seorsum
Tegeatis ipsis hæc gloriæ sunt. Aprum Calydonium Ancæus Lycurgi filius
accepto etiam vulnere sustinuit; et Atalanta quum prima omnium belluam
sagitta transfixisset, virtutis ergo capite et pelle apri donata est.
(3) Jam vero redeuntibus in Peloponnesum Heraclidis Echemus, Aeropi
filius, e Tegeatis singulari certamine Hyllum superavit. Lacedæmonios
etiam armis se invadentes primi omnium Arcadum Tegeatæ fuderunt
magnumque captivorum numerum ceperunt.
4. Ac Tegeatis quidem Aleæ Minervæ vetus templum Aleus ædificavit;
interjecto dein tempore aliud ipsi cives erexerunt magnum dignumque
spectatu. Prius illud subito igne conflagravit, Diophanto Athenis annuum
principatum obtinente, anno secundo Olympiadis nonagesimæ sextæ, qua
victor e stadio Eleus Eupolemus discessit. (5) Id vero quod nostra ætate
exstat, tum magnitudine tum ornatu reliquo facile templa cetera quæ in
Peloponneso sunt superat. Primus ei columnarum ordo est Dorici operis,
alter Corinthiaci; præterea extra templum Ionicæ columnæ sunt.
Architectum fuisse ejus operis accepi Scopam Parium, qui etiam signa in
multis veteris Græciæ locis, ut in Ionia et Caria, fecit. (6) In
fastigii antica parte expressa est apri Calydonii venatio; mediam ferme
urgent feram ab una parte Atalanta, Meleager, Theseus, Telamon, Peleus,
Pollux et Iolaus, qui Herculi ærumnarum maxima ex parte socius fuit;
præterea Thestii filii, Althææ fratres, Prothous et Cometes; (7) ad
alterum belluæ latus Ancæum jam saucium securimque abjicientem Epochus
sublevat. Adstant Castor et Œclis filius, Amphiaraus; adsistunt etiam
Hippothous Cercyonis filius, Agamedis nepos, Stympheli pronepos;
postremus omnium in eo opere est Pirithous. Postica fastigii pars pugnam
habet Telephi et Achillis in Caici campis.