CAPUT XLIV.

_ Via a Megalopoli Pallantium et Tegeam versus — urbs Hæmoniæ,

Oresthasii atque Aseæ urbis reliquiæ — Alphei et Eurotæ fluviorum

fontes et conjunctio — mons Boreum et locus Choma dictus — memoranda

Pallantii, templum Deorum Purorum — campus Manthyricus, mons Cresium

et templum Aphnei in eo — fons Leuconius. _

Sed reliquas jam partes institutæ de Arcadum rebus historiæ persequamur.

A Megalopoli Pallantium et Tegeam usque, ad eum locum qui Choma

(_Agger_) dicitur, eadem via ducit. In ea suburbani campi sunt, qui

Ladocei a Ladoco Echemi filio nominantur. Post hæc priscis temporibus

erant Hæmoniæ urbs, cujus fuerat conditor Hæmon Lycaonis filius. Usus

obtinuit in hoc usque tempus ut locus ille Hæmoniæ nominetur. (2) Ab

Hæmoniis discedenti ad dexteram viæ Oresthasii urbis et aliæ exstant

reliquiæ et e Dianæ templo columnæ. Dianæ illi cognomentum fuit Hieria

(_Sacrificula_). Hæmoniis recta pergenti vici sunt Aphrodisium primo ac

deinde Athenæum. In læva hujus parte est Minervæ delubrum cum signo

lapideo. (3) Ab Athenæo stadia ferme viginti Aseæ ruinæ distant, et ubi

arx olim fuit, tumulus; arcis adhuc exstant murorum vestigia. Ab Asea

stadia non amplius quinque non longe a via Alphei, deinde juxta ipsam

viam Eurotæ fons abest. Alphei fonti Matris Deorum ædes proxima est sine

tecto; ibi duo sunt leones e lapide. (4) Admiscetur Alpheo Eurotæ aqua

fluuntque ambo amnes communi alveo ad stadia prope viginti, exceptique

exinde eodem cuniculo erumpit Eurotas in Laconica terra, Alpheus Pegis

in Megalopolitanorum finibus. Ab Asea acclivis est via ad Boreum montem,

in cujus summo vertice templi vestigia remanent. Templum ædificasse

Ulyssem Minervæ Sospitæ tradunt et Neptuno Ilio in patriam reducem. (5)

Eo loco quem Choma vocant, agri fines inter Megalopolitanos, Tegeatas et

Pallantienses sunt. Pallantici quidem campi ad lævam a Chomate

divertentes excipiunt. In Pallantio delubrum et in eo marmoreæ statuæ

Pallantis et Evandri; Proserpinæ præterea Cereris filiæ fanum et modico

intervallo ostenditur Polybii statua. Colle qui urbi imminet, pro arce

priscis temporibus oppidani utebantur; manet adhuc in collis vertice

fanum deorum, (6) qui Cathari (_Puri_) cognomine sunt appellati; per

quos de rebus maximis jusjurandum concipere religione sancitum habent.

Singulorum certe nomina vel ignorant, vel scientes in vulgus prodenda

non putant; sed Catharos ex eo vocari conjiciendum relinquitur, quod

illis Pallas non eodem ritu sacrum fecit quo pater ejus Jovi Lycæo. (7)

Ad dexteram loci ejus qui Choma dicitur, campi Manthyrici sunt. Patent

hi jam intra Tegeatarum fines ad ipsum usque Tegeæ oppidum stadia fere

quinquaginta. Ad viæ dexteram surgit mons nomine Cresius non utique

magnus; in quo templum ædificarunt Aphnei (_Lacturni, vel Uberis_). Nam

quum Aeropæ Cephei filiæ, Alei nepti, vitium Mars (vulgatus hic est

Tegeatarum sermo) obtulisset, (8) puella quidem inter pariendum animam

efflavit, at puer matrem complexus jam exanimem lactis e mamillis ejus

profluentem copiam hausit; id Martis voluntate fiebat; ejus rei gratia

Aphneum nuncupant deum (_Martem_); puero ipsi Aeropo nomen fuit. Juxta

Tegeaticam viam aqua est cognomento Leuconia, nempe a Leucone puella,

quam Aphidantis fuisse filiam tradunt; cujus non procul a Tegeatarum

urbe sepulcrum monstratur.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 280 / 497 题