_ De urbe Pallantio — Evandro Pallantii ad Tiberim conditore — Antonini
Pii rebus bello gestis et beneficiis in Græcas et alias gentes
collatis — illius filii Antonini rebus gestis. _
Postulat locus hic ut ad Pallantium transeam quæque memoratu illic digna
ut oratione persequar; nec omittam quare Imperator Antoninus major urbem
ex pago fecerit et incolis libertatem et a tributis immunitatem dederit.
(2) Evandrum narrant nympha Ladonis filia et Mercurio genitum consilio
et bellica virtute Arcadas ceteros antecelluisse. Hunc in coloniam
missum deducta e Pallantio in locum Tiberi proximum Arcadum manu oppidum
condidisse, quod urbis Romæ postea pars fuerit; appellatum vero de
Arcadici oppidi nomine ab ipso Evandro et inquilinorum comitatu
Pallantium: quod nomen consecuta ætas duabus literis l et n submotis _in
Palatium_ mutavit. Hæc ipsa res Imperatorem adduxit ut de
Pallantiensibus quamoptime mereretur. (3) Hic Antoninus qui tam benigne
Pallantiensibus fecit, nullius omnino belli gerendi Romanis voluntarius
auctor fuit; sed Mauros, Libyum suis legibus viventium partem maximam et
vagos et errantes, Scythicis gentibus eo minus expugnabiles, quod non
plaustris, sed equis cum uxoribus invecti errant; eos ille, quum priores
bellum movissent, finibus pulsos suis in ultimas Libyæ solitudines ad
Atlantem montem ejusque montis accolas populos expulit. (4) Brigantibus
vero qui in Britannia sunt, quod Genunios populi Romani socios armis
lacessierant, magnam agri partem ademit. Præterea quum Lyciorum et Carum
urbes, Con etiam et Rhodum terræ vehemens motus evertisset, eas
Antoninus infinitis prope sumptibus summamque instaurationi earum
diligentiam impendens saluti reddidit. Nam quoties et Græcos et Barbaros
inopia laborantes pecunia juverit, qua operum magnificentia Græciam,
Joniam, Carthaginem et Syriam exornarit, est ab aliis accuratissime
scriptum. (5) Idem Imperator aliud sui monumentum reliquit. Sociis qui
jure Quiritium donati essent, si eorum liberi cum Græcis censeri se
mallent, his ex lege quadam nihil supererat nisi ut bona sua civibus
Romanis ad ipsos non pertinentibus legarent, aut in Principis fiscum
referrent; licere voluit Antoninus ipsis etiam filios heredes facere,
quum satius esse duceret laudem humanitatis mereri, quam appositam illam
ad pecuniam accumulandam legem servare. Hunc Romani Pium cognomine
appellarunt, quod honorandi numinis divini studiosissimus fuerit; sed
opinione mea Cyri etiam majoris cognomen promeruit, ut scilicet communis
hominum pater diceretur. (6) Imperii reliquit successorem ejusdem
nominis filium. Is Germanos omnium totius Europæ barbarorum
pugnacissimos et numero plurimos, Sarmatarum quoque gentem, a quibus
injuriis et bello fuerat provocatus, armis domuit.