_ De monte Elaio et Cereris Nigræ antro — de Cereris luctu et secessu
Phigalensium narratio — de Cereris Nigræ prisco signo — illius
recentiori signo ab Onata confecto — Cereris Nigræ sacris. _
Elaius, mons alter, abest a Phigalia stadia prope triginta. Est eo in
loco antrum Cereris cognomento Nigræ. Cum iis certe quæ de Cereris cum
Neptuno concubitu Thelpusii narrant ea conveniunt quæ Phigalenses eadem
de re sentiunt. Peperisse vero Cererem Phigalenses non equum memorant,
sed eam quæ ab Arcadibus Despœna (_Domina_) cognominatur; (2) ac nigram
quidem illam vestem, tum ira in Neptunum, tum luctu de Proserpinæ raptu
commotam sumpsisse, et in hunc specum quum se abdidisset, diu lucem
vitasse. Quum igitur omnes quos terra educat fructus corrumperentur et
homines passim fames conficeret, diis ceteris Cereris latebras
ignorantibus, (3) Panem per Arcadiæ montes alias alios inter venandum
errantem quum ad Elaium venisset, ibi Cererem offendisse tali cum habitu
et vestitu; Jovem re de Panis oratione cognita Parcas misisse, quibus
deprecantibus ira deposita et luctu lenito placata Ceres fuerit. In rei
memoriam se Phigalenses dicunt antrum illud cum ligneo simulacro deæ
dedicasse; simulacrum ita fabricasse, ut saxo insideret muliebri figura,
præter caput, (4) quod equinum atque adeo cum juba esset, draconibus et
aliis feris ad caput alludentibus, reliquo corpore ad imos pedes tunica
velato; altera manu delphinem, columbam altera præferente. Quæ simulacri
ratio sit homini neque ulla in re imprudenti eidemque etiam in
antiquitatis memoria probe versato, satis perspicuum fuerit. Nigram sane
appellatam tradunt quod pullum sumpserit vestimentum. (5) Cujus opus
ligneum illud fuerit signum, vel quonam modo sit flammis correptum, non
est memoriæ proditum. Phigalenses quidem illo prisco deleto aliud non
modo non restituere, sed etiam quæ ad cæremonias et sacra pertinebant,
magna ex parte neglexerunt. Quare quum fruges agri ferre desissent,
deprecantibus respondit Pythia:
(6)
Arcades Azanes vos glandivori, Phigaleam
almæ qui Cereris spelæa reposta habitatis,
scitatum accestis causamque famisque levamen,
soli bis nomades, baccisque agrestibus alti.
Pabula læta Ceres gravidasque abolevit aristas,
teque iterum ad dulces fagos glandesque coegit,
priscis muneribus privata et honore vetusto.
Alterum in alterius convertet corpus et ipsos
natos: in festo places libamine divam,
divinoque specus ornetis honore recessus.
(7) Accepto Phigalenses responso et aliis majoribus multo quam ante
honoribus deam afficiebant, et Onatæ Miconis filio Æginetæ quanti
poposcerat novum signum faciendum locarunt. Hujus Onatæ Pergameni
ostendunt æneum Apollinem, mirandum sane opus tum magnitudine tum
artificio. Idem vir vel priscam aliquam tabulam, vel signum ligneum
nactus ad ejus similitudinem æneum hoc Phigalensibus signum fecit; quin
etiam majorem ejus partem ad somniorum imagines effinxisse dicitur, una
fere generatione post Persarum in Græciam irruptionem. (8) Testimonio
orationi meæ ea res est quod Xerxis in Europam transmissio in idem
tempus incidit quo Syracusis et in reliqua Sicilia dominabatur Gelon,
Dinomenis filius, cui demortuo Hieron frater successit. Jam vero quum
hic quoque e vita excessisset antequam Olympio Jovi dona quaæ pro
equestribus victoriis voverat, persolvisset, ejus filius Dinomenes
patris vicem implevit. Sunt vero ea quoque donaria Onatæ opera.
(9) Atque exstant in Olympia inscriptiones; inter quas hæc dono illorum
est addita:
Juppiter, Eleo rediit qui a pulvere victor,
quadrigaque semel, injuge bis et equo,
voverat hæc Hieron; natus monumenta parentis
Dinomenes posuit clara Syracosii.
(10) Alterius vero hæc est sententia:
Ista Micone satus simulacra effinxit Onatas,
insula in Ægina cui patria atque domus.
Ætate floruit Onatas eadem fere qua Hegias Atheniensis et Argivus
Ageladas. (11) Hujus ego maxime Cereris spectandæ causa Phigaliam
diverti; ac deæ quidem hostiam cecidi nullam, verum patrio incolarum
ritu e consitis arboribus et inprimis e vite fructus obtuli; favos
præterea et lanas, non illas quidem lanificii opere tractatas, sed plane
succida et suis sordibus referta vellera; hæc illi ad aram porriciunt
quæ pro spelunca exstructa est; porrectis oleum superinfundunt; hæc
sacra cum a privatis hominibus, tum quotannis publico ritu a
Phigalensibus peraguntur. (12) Sacerdos femina sacris præest,
ministrante e sacrificulis (Hierothytas appellant) natu minimo; sunt
vero ii tres e civium numero. Ambit speluncam quercuum lucus prægelida e
fonte erumpente aqua. Ipsum sane quod Onatas fecerat simulacrum neque
quum ego illuc veni amplius exstabat, neque an unquam exstitisset
Phigalensium multitudo compertum habebat; (13) audivi tamen grandem natu
hominem, quicum forte sum congressus, quum diceret tribus ante se natum
ætatibus vetus illud signum collapsis e culmine saxis ita confractum, ut
species ejus omnis pristina aboleretur; et sane in ipso culmine vestigia
facile cernebam unde saxa corruerant.