_ In Arrhichionis signo priscæ formæ ratio memoratur — de Arrhichione
pancratiasta ob victoriam post mortem ab Eleis coronato — de eodem
honore Creugæ habito, et cæstibus μειλίχαι dicuntur. _
Est Phigalensibus in foro pancratiastæ Arrhichionis statua quum cetera
pervetus, tum ipsa maxime figura. Pedes modico distant intervallo, manus
lateribus adhærent ad coxendices demissæ. E lapide statua est; cui
fuisse adscriptum elogium dicunt, sed illud vetustas abolevit. Tulit
Arrhichion palmas duas ex Olympiadibus quæ sunt quartam supra
quinquagesimam tam justa eorum qui ludis præsidebant sententia, quam
virtute sua meritas. (2) Quum enim victis aliis adversariis unus quocum
de oleastro certaret relictus esset, ille, quicunque fuerit, et pedibus
præventum Arrhichionem incinxit et manibus collum obstrinxit. Ejus
digitum Arrhichion pedis infregit, et dum strangulatus animam ageret,
præ digiti dolore adversarius eodem temporis momento se victum professus
est. Elei itaque Arrhichionis cadaveri victoriam et coronam præconis
voce adjudicarunt. (3) Consimile fuisse judicium Argivorum de Creuga
Epidamnio pugile novi. Ei enim jam mortuo Nemeorum coronam detulerunt,
quod Damoxenus Syracusanus ejus adversarius pacta inter ipsos conventa
violarat. Nam quum pugilantibus vespera jam superventura esset, inter
eos ita convenit coram audientibus, ut vicissim alter alterius plagam
acciperet. Nondum instituerant pugiles cæstus acutos ad utriusque manus
articulum religare; sed mitioribus (μειλίχας appellabant) adhuc
utebantur sub volam revinctis ita, ut digiti ipsis nudi relinquerentur.
Ceterum milichæ erant lora tenuia e crudo bovis corio, et arte quadam
vetere inter se implicata. (4) Tunc igitur Creugas Damoxeno in caput
plagam inflixit: Damoxenus illum manum sustinere jussit. Quod quum ille
fecisset, Damoxenus rectis digitis partem eam alvi petiit, quæ infra
costas est. Ea vero fuit quum unguium duritia, tum percussionis impetus,
ut immissa manu viscera apprehenderit eaque dilaniata extraxerit: et
expiravit statim Creugas. (4) Argivi Damoxenum quod pactis non
stetisset, quippe qui non uno sed pluribus ictibus adversarium
confecisset, area ejecerunt, sed Creugæ jam mortuo palmam detulerunt,
eidemque statuam Argis posuerunt, quæ ad meam usque ætatem in Lycii
Apollinis fuit.