CAPUT XXXIX.

_ De fluvio Platanistone in via ad Phigaliam urbem — Phigalo et

Phigalensium discessu ac reditu — Phigaliæ urbis situs et memoranda

— Bacchi Acratophori templum et signum. _

Lycosuram præterfluit Occidentem versus fluvius, cui Plataniston nomen;

quem trajicere necesse habent qui Phigaliam contendunt. A flumine clivus

se attollit stadia non minus triginta, sed neque altius multo. (2) Quæ

vero ad Lycaonis filium Phigalum pertinent (fuit enim is primus urbis

Phigaliæ conditor) et ut post a Phialo Bucolionis filio civitas ea nomen

acceperit, ac deinde rursus pristina appellatio invaluerit, est a nobis

in antecedentibus jam expositum. Traduntur etiam alia fide non satis

digna: indigenam hominem Phigalum fuisse, non autem Lycaonis filium. Ex

quorundam sermone Phigalia nympha una de Dryadibus fuit. (3) Quo tempore

Lacedæmonii Arcadas bello adorti in Phigalensium fines cum exercitu

invaserunt, incolis prœlio victis urbem obsidione cinxerunt, quumque

parum abesset quin muri expugnarentur, Phigalenses vel effugere, vel sub

certis conditionibus a Lacedæmoniis dimissi sunt. Capta est Phigalia et

a Phigalensibus deserta, Miltiade Athenis archontis magistratum gerente,

Olympiadis tricesimæ, qua tertiam palmam tulit Chionis Lacon, anno

secundo. (4) Qui e Phigalensibus effugerant, censuerunt Delphici

Apollinis oraculum de reditu consulendum. Sciscitantibus responsum est,

si soli per se ipsos redire conati essent, nullam fore jam reliquam

postliminii spem; at si ab Oresthasio centum lectissimos viros

assumsissent, illos quidem in pugna perituros, Phigalenses vero eorum

opera reditus compotes fore. Oresthasii, eo responso cognito, certatim

omnes deligendis illis centum viris annumerari et expeditionis ejus

participes esse voluere. (5) Congressi cum Lacedæmoniorum præsidio ratam

omni ex parte oraculi vocem fecere. Strenue enim dimicantes Spartanis

pulsis quum ipsi mortem oppetiissent, Phigalensibus patriam reddidere.

Sita est Phigalia edito et prærupto loco, et in ipsis rupibus exstructa

sunt mœnia. Montis jugum ascendentes excipit plana et minime salebrosa

area, in qua Sospitæ Dianæ ædes est cum stante marmoreo signo. Ab eo

templo more majorum pompas ducere solenne habent. (6) In gymnasio

simulacrum Mercurii positum est vestiti hominis specie, in quadrangulam

figuram desinens neque pedum tenus expolitum. Baccho quoque templum

erectum est. Acratophorum cognomento incolæ appellant. Signi partes

inferiores conspici nequeunt, quod hederæ et lauri densa fronde

velantur; quæ in conspectu sunt, oblita ** cinnabari splendere.

Cinnabari ipsum cum auro erui tradunt ex Iberorum metallis.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 275 / 497 题