_ De Lycosura omnium urbium prima et vetustissima — monte Lycæo ejusque
parte Cretea dicta — Nymphis, quæ Jovem nutriverunt, et fonte Hagno
— Panis templo in Lycæo — Lycæi montis admirandis, Jovis Lycæi sacro
luco — templo et sacris Apollinis Parrhasii — agro Thisoensi et
pluribus fluviis Achelois — montibus Nomiis et Panis templo. _
Paululum supra hunc locum Lycosuræ murorum ambitus exstat, intra quem
pauci sunt incolæ. Urbium autem omnium quas vel continens terra vel
insulæ sustinent, vetustissima est Lycosura; hanc primam omnium sol
aspexit, et ad hujus exemplum urbes ceteri homines condere didicerunt.
(2) Ad lævam fani Despœnæ Lycæum mons est, quem Olympum etiam, Sacrum
alii Arcadum jugum nuncupant. In hoc monte educatum Jovem vulgo traditum
est. Locus est in Lycæo quæ Cretea vocatur, ad lævam luci qui Apollini
sacer est cognomento Parrhasio. Hunc esse locum in quo sit educatus
Juppiter, non autem Cretam insulam, contra Cretensium sermonem
contendunt Arcades: (3) Nymphas etiam nominant quæ Jovem nutrierint,
Thisoam, Nedam et Hagno; et a Thisoa quidem nominata fuit urbs olim
frequens in Parrhasiorum finibus; est vero nunc Thisoa pagus
Megalopolitani agri pars. Neda flumini nomen dedit, fonti Hagno, qui in
Lycæo monte perinde ut Ister fluvius parem aquarum molem æstate æque
atque hieme volvere solet. (4) Quodsi forte diuturna siccitate solum
laboret atque ex eo segetes et stirpes exarescant, ibi Lycæi Jovis
sacerdos ad aquam ejus fontis cum precatione conversus riteque re divina
mactatis hostiis peracta, e quercu ramum non alte sed in summam aquam
porricit; exsistit commota aqua ater halitus nebulæ persimilis, neque
ita multo post nubes inde attollitur, quæ dum alias nubes attrahit
efficit ut Arcadum fines imbribus perfundantur. (5) Est in Lycæo Panis
etiam fanum condenso circumseptum luco, et hippodromus et ante hunc
stadium; ibi antiquitus Lycæorum ludos celebrabant. Sunt ibidem aliquot
statuarum bases, statuis amotis; earum unius inscriptio elegis testatur
fuisse eam Astyanactis effigiem, viri ex Arcadis prosapia oriundi. (6)
Mons ipse Lycæus multa quæ visentes admirentur habet; hoc inter cetera:
Area est Lycæi Jovis, quo hominibus non est accessus; si quis loci
religione contempta introierit, necesse omnino est eum intra annum e
vita excedere. Hoc quoque narrant, tam homines quam bestias, quæ forte
intra ejus loci ambitum se immiserint, nullas e corporibus suis umbras
reddere; ac feras quidem venator illuc confugientes non consequitur, sed
foris consistens nullam sane umbram ab ejus corpore mitti animadvertit.
Ea certe anni parte qua Cancer Solem gestat, Syenæ quoque quæ Æthiopiæ
finitima urbs est, nullæ ex arboribus nec animantibus umbræ se
ostendunt; verum in illa Lycæi area hoc nulla non anni parte contingit.
(7) In supremo montis jugo est terræ tumulus, Lycæi Jovis ara, unde
omnis prope Peloponnesus prospici potest. Ante aram duæ eminent pilæ ad
solis fere exortum; insistunt aquilæ inauratæ pervetusti operis. Ad hanc
aram Jovi Lycæo in operto sacra faciunt. Sacri ejus ritus curiose mihi
exquirere non est collibitum; quare ita se habeant, ut præsenti et
prisci temporis religione sanciti sunt. (8) In ea montis parte quæ ad
Orientem spectat, est Apollinis fanum cognomento Parrhasii; eundem
Pythium appellant. Ei deo festos quotannis dies dum agitant, aprum
Apollini Epicurio (_Auxiliari_) immolant in foro; ibi re divina peracta
in fanum Apollinis Parrhasii hostiam statim deportant cum solenni pompa
ad tibiæ cantum; femora deinde excisa adolent, atque viscera eodem in
loco absumunt; hæc patrio more religio sancita est. (9) In Lycæi parte
quæ ad Aquilonem vergit, Thisoæus ager est. Incolæ præ ceteris numinibus
Thisoam nympham venerantur. Perlabentes amnes influunt in Alpheum,
Mylaon, Nus, Achelous, Celadus et Naliphus. Acheloo Arcadico cognomines
alii duo amnes sunt multo illi quidem nobiliores. (10) Eorum alterum ad
Echinadas insulas per Acarnanas et Ætolos decurrentem Homerus in Iliade
fluviorum regem nuncupavit, alterum e Sipylo monte fluentem cum ipso
monte ad ea quæ de Niobe prodidit, adjecit. Tertio huic ipsi Acheloo
nomen est qui præter Lycæum montem labitur. (11) Lycosuræ ad dexteram
consurgunt montes qui Nomii dicuntur. Est in illis Nomii Panis fanum.
Vicum Melpeam (_Modulatricem_) nominant, quod fistulæ modos illic Pani
primum excogitatos dictitant. Nomios vero montes a Panis pastionibus
vocatos fuisse obvia esse possit et exposita cuivis conjectura; ipsi
tamen Arcades de nymphæ cujusdam nomine vocitari affirmant.