CAPUT XXXVII.

_ Sacri Despœnæ septi memoranda — Despœnæ et Cereris earumque solii

signa — de Anyto et Titanibus — speculo miro — Megaro et sacris

Despœnæ — de Despœna — luco Despœnæ — Panis templo — Pane et Eratone

nympha vaticinantibus. _

Hinc ad sacrum Despœnæ septum aditus est. Accedentibus ad ædem et

porticus ad dexteram est, et in pariete inclusa sigilla e candido

marmore; una in parte Parcæ et Parcarum dux (Mœrageten vocant) Juppiter;

in altera Hercules Apollini tripodem eripiens. Quæ vero de his audierim,

si quando ad eam Phocensis historiæ partem quæ ad Delphos pertinet

pervenero, tunc exponam. (2) In porticu vero ad Despœnæ fanum, inter ea

quæ percensui sigilla tabula est, in qua pictæ (scriptæ) sunt initiorum

ceremoniæ. Tertio loco Nymphæ inter sigilla et Panes sunt; quarto

Polybius, Lycortæ filius. Inscriptio testatur nihil ab initio offensuram

fuisse Græciam, si Polybii consiliis paruisset; jam vero graviter

affectæ unum illum præsidio fuisse. Ante fanum aræ erectæ, Cereri una,

Despœnæ altera, Deûm magnæ Matri tertia. (3) Signa Despœnæ et Cereris,

solium in quo sedent, et item quod pedibus subjacet scabellum, e solido

et unico lapide sunt. Nam neque vestes neque extranea quædam solii

ornamenta ullo vel ferri vel glutinis coagmento compacta sunt, sed uno

prorsus omnia lapide constant. Neque vero eum lapidem aliunde

deportatum, sed somnii monitu, quum intra septum illud fodiendo tellurem

aperuissent, inventum memorant. Utriusque simulacri magnitudo instar

ejus est quod Matris Deûm Athenis visitur. Sunt hæc quoque Damophontis

opera. (4) Ceres ipsa facem dextera præfert, lævam Despœnæ admovet.

Despœna sceptrum et vas, quæ cista dicitur, genibus sustinet, dextera

cistæ adhibita. Sunt etiam ab utraque throni parte simulacra; Cereri

assistit Diana cervina pelle velata, pendente ex humeris pharetra;

altera manu lampadem, dracones duos altera gestat. Adjacet canis de

venaticorum genere. (5) Despœnæ signo Anytus adstat armati hominis

habitu. Hunc æditui Despœnæ nutricium fuisse tradunt, et de Titanibus

unum. Sane Titanas primus omnium Homerus suis carminibus commentus est,

deos esse sub Tartaro narrans. Ea de re poetæ versus in Junonis

jurejurando sunt (_Il._ XIV, 277). Sumpto deinde ab Homero Titanum

nomine Onomacritus Bacchi orgia exponens hos esse eorum quæ Bacchus

perpessus sit, dicit auctores. (6) Sed quæ ad Anytum pertinent, ab

Arcadibus memoriæ prodita sunt. Cereris vero filiam, non Latonæ, Dianam

fuisse ab Ægyptiis acceptum sermonem Græcos docuit Æschylus Euphorionis

filius. Jam de Curetibus (nam hi infra ea signa cernuntur) deque

Corybantibus qui in basi insculpti sunt (alius enim sunt generis

Corybantes atque Curetes), omnia consulto missa facio. (7) Infra hoc

fanum Arcades pomiferarum omnium arborum præterquam Punicæ mali fructum

inferunt. Ad dexteram e delubro egredienti speculum in pariete inclusum

est; in quod qui inspexerit, suam ipsius imaginem aut parum perspicue

aut prorsus nihil cernet; dearum tamen signa et solium ipsum dilucide

intuebitur. (8) Præter Despœnæ fanum paululum ascendentibus ad dexteram

est quod Megaron vocant. Ibi arcana sacra celebrantur, et. Despœnæ

victimas plurimas et peroptimas mactant Arcades, et immolant quidem pro

suis quisque copiis. Neque vero hostiarum guttura desecant uti aliis in

sacris, sed artum quem quisque fortuito primum apprehenderit, illum

præcidit. (9) Hanc dearum omnium maxime venerantur Arcades. Filiam eam

esse dicunt Neptuni et Cereris, eaque vulgo Despœna (_Domina_)

cognominatur, sicut eam quæ e Jove et Cerere nata est Coren (_Puellam_)

cognominare solent, quum peculiari nomine Persephone (_Proserpina_)

vocitetur, ut Homerus et ante hunc Pamphos in sua poesi declarant.

Despœnæ autem nomen non sum ausus ad profanos prodere. (10) Supra ædem

eam, quod vocari diximus Megaron, Despœnæ sacer lucus est ambiente

lapidum maceria. In eo luco et aliæ sunt arbores et ex una atque eadem

radice olea et ilex enatæ, quod sane nulla effectum est agricolarum

arte. Supra lucum Equestris Neptuni (nempe qui pater Despœnæ credatur)

et aliorum deorum aræ sunt. Earum extremam indicat inscriptio communem

esse illam diis omnibus. (11) Illinc per scalam in Panis delubrum

ascendas. In delubrum ducit porticus; intus est numinis haud sane magnum

simulacrum. Huic deo æque ac potentissimis quibusque et hominum vota

rata habere et merita improbos pœna afficere attributum est. Ignis ei

perpetuus ardet. Etiam responsa oraculorum priscis temporibus deum hunc

reddere solitum autumant, ejusque interpretem Erato nympham fuisse, quæ

cum Arcade Callistûs filio nupta fuerit; de qua eadem carmina memoriæ

produntur, quæ ipsi etiam legimus. Est eodem in loco Martis ara; sunt

intra ædem Veneris duo signa e candido alterum marmore, vetustius

alterum e ligno; Apollinis item et Minervæ, e ligno prisca sunt signa;

Minerva cellam et ipsa suam habet.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 273 / 497 题