CAPUT XXXVI.

_ De Methydrio urbe ejusque memorandis — monte Thaumasio, ubi Rhea Jovem

peperisse fertur — memorandis in via ad Mænalum, templo Boni Dei —

Boreæ venti sacris — memorandis ad Mænalium montem — colle, urbe et

Mercurio Acacesio — templo Despœnæ. _

Hinc nihil jam reliquum est quod commemoretur nisi Methydrium ipsum, quo

a Tricolonis via perducit stadiûm centum et triginta duorum. Id nominis

oppido est quod medio loco inter Malœtam et Mylaontem flumina illud olim

Orchomenus in excelso colle condidit. Ac Methydrienses quidem, antequam

se Megalopolitanis adjungerent, suos et ipsi Olympicorum ludorum

victores prædicare potuerunt. (2) Est Methydrii Neptuni Equestris ædes

ad Mylaontem fluvium. Thaumasius vero mons supra Malœtam amnem est. Huc

se Rheam Jovem utero ferentem recepisse credi volunt Methydrienses,

Hopladamo et aliis ejus sociis Gigantibus in auxilium accitis si forte

Saturnus vim ei ullam intentaret. (3) Ac fatentur illi quidem Rheam in

quadam Lycæi parte peperisse; dolo vero Saturnum pro puero lapide, ut

Græci narrant, apposito in hoe ipso monte circumventum prodidere.

Spectatur in montis jugo spelunca Rheæ; quo nulli hominum, præterquam

solis deæ sacra facientibus feminis, introire fas est. (4) A Methydrio

stadia fere triginta abest Nymphasia fons; totidem intersunt a Nymphasia

ad communes Megalopolitanorum, Orchomeniorum et Caphyatarum fines. (5)

Ac Megalopolitanis quidem per angustias, quæ Portæ ad lacum nominantur,

via patet ad Mænalum præter Helissontem contendentibus. Ad ejus viæ

lævam Boni Dei ædes est. Quod si dii hominibus bonorum auctores sunt,

deorum vero supremus est Juppiter, recte quidem hoc Jovis maxime

proprium cognomen esse conjicere possis. Paulo hinc longius terræ agger

est, Aristodemi sepulcrum; cui viro ne ipsa quidem tyrannis Boni

cognomen eripuit. Minervæ etiam illic Machinatricis delubrum; hoc deæ

cognomen inde est, quod ipsa omnis generis consiliorum et artium

hominibus inventrix exstitit. (6) Ad viæ dexteram Boreæ vento area

dicata est, cui anniversarium sacrum Megalopolitani faciunt, neque ulli

deorum majores habent honores, quod per eum contra Lacedæmoniorum et

Agidis conatum servati fuerint. Proximo loco est Œclis Amphiarai patris

sepulcrum; si modo in Arcadia ille, ac non ad Trojam, quum Herculem

adversus Laomedontem profectum secutus esset, extremum diem obiit.

Exinde est Cereris quæ ad lacum nominatur, fanum cum luco; ab urbe

nihilo longius abest quam stadia quinque. Huc solis mulieribus ingredi

fas est. (7) Mox stadiûm triginta spatio confecto ager adjacet Paliscius

nomine. Unde relicto ad sinistram Elapho amne minime illo quidem

perenni, intra stadia circiter viginti ad Peræthensium ruinas pervenias;

inter quas Panis templum reliquum est. Quodsi torrentem transieris,

illinc recta promoventi ad decimum quintum stadium campi sunt; et ubi

hos pergressus fueris, eodem quo campi nomine mons Mænalius. Ad imum

montem Lycoæ urbis vestigia, et Dianæ fanum ac signum ex ære cognomento

Lycoatidis. In ea montis parte quæ ad meridiem est Sumetia olim urbs

munita fuit. (8) In eodem monte locus, quæ Triodi (_Trivia_)

nuncupantur; unde Mantinenses Delphici oraculi monitu Arcadis Callistûs

filii ossa sustulerunt. Mænali etiam ipsius adhuc ruinæ exstant et

Minervæ ædis, stadia præterea duo, ad athletarum pugnas alterum, ad

equorum alterum cursus appositum. Mænalium vero montem tam proprium esse

Panis prædicant, ut fistula canentem deum se audire accolæ affirmare non

dubitent. (9) Inter Despœnæ fanum et Megalopolitanorum mœnia stadia

intersunt quadraginta, et dimidia quidem viæ pars usque ad Alpheum

fluvium; quo transmisso stadia duo absunt Macareorum ruinæ. Inde septem

stadiis absunt rudera Daseorum, totidem a Daseis Acacesius tumulus. (10)

Infra eum Acacesium urbs fuit, et Mercurii Acacesii e marmore signum hac

etiamnum ætate in eo tumulo exstat. Enutritum illic Mercurium puerum et

Acacum Lycaonis filium ejus nutricium fuisse, Arcadum sermo vulgavit.

Longe diversa Thebani memorant; ac rursus a Thebanis dissentiunt

Tanagræi.

Ab Acacesio distat stadia quatuor Despœnæ (_Dominæ_) fanum. Illic primum

visitur Hegemones Dianæ ædes. Æneum deæ signum faces præfert; pedum sex

magnitudine id signum esse conjicimus.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 272 / 497 题