_ Via Megalopoli Carnasium versus oppidum Messeniorum. — Hermæum et
termini Megalopolitanorum et Messeniorum, ibique signa deorum posita
— via a Megalopoli Lacedæmonem versus — de Belbina — viæ a
Megalopoli in interiorem Arcadiam, Scias vicus — Tricolonorum, Zœtiæ
aliarumque urbium reliquiæ — Callistûs sepulcrum et templum Dianæ
Callistæ — campus Schœnus, et Atalantæ curricula. _
Atque hæc quidem via Messenen, altera a Megalopoli Carnasium, quod
Messeniorum oppidum est, ducit. Ea progressos Alpheus excipiet eo
potissimum loco, quo aquis communicatis Malus et Scyrus ei immiscentur.
Inde Malunte ad dexteram labente ubi triginta circiter stadiis confectis
fluvium trajeceris, per accliviorem tramitem ad vicum, quem Phædriam
nuncupant, pervenias. Abest a Phædria stadia quindecim prope Despœnæ
(_Dominæ_) ædem, vicus Mercurio sacer quod Hermæmum dicitur. (2) Sunt hi
etiam inter Messenios et Megalopolitanos termini; et eodem in loco non
magna utique signa Despœnæ ipsius et Cereris, Mercurii etiam et
Herculis. Quin etiam quod Dædalus Herculi e ligno simulacrum fecit in
Messeniæ et Arcadum confinio, hic olim stetisse conjicio. (3) Viæ quæ
Megalopoli Lacedæmonem ducit triginta sunt ad Alpheum stadia. Inde juxta
Thiuntem fluvium iter est; hic etiam Thius in Alpheum influit. Relicto
ad lævam Thiunte confectis quadraginta circiter ab Alpheo stadiis, ad
Phalæsias accedas. Absunt Phalæsiæ stadia viginti ab Hermæo quod ad
Belbinam est. (4) Narrant Arcades Belbinam olim ad suos fines
pertinentem a Lacedæmoniis abscissam. Sed enim non satis rationi
consentanea dicere mihi videntur. Nam, ut mittam alia, non fuisset hac
in parte Arcadum causa a Thebanis neglecta, si jure vindicari eum agrum
posse arbitrati essent. (5) Megalopoli ad castella aliquot quæ intra
Arcadiæ fines sunt, ac primum quidem ad Methydrium via est stadiorum
centum et septuaginta. Tredecim a Megalopoli stadiis longius abest vicus
qui Scias dicitur, ubi templi ejus, quod Sciatidis Dianæ fuit, reliquiæ;
condidisse dicitur Aristodemus, dum in Arcadibus dominaretur. Abhinc
decem ferme stadiis Charisiarum urbis vestigia ostenduntur et ea quidem
non ita multa; inde ad Tricolonos totidem stadiûm via est. (6) Fuerunt
olim et ipsi Tricoloni urbs. Mansit ibi ad hæc usque tempora in colle
Neptuni templum cum quadrato signo. Lucus templum ambit. Eam urbem
Lycaonis filii condiderunt. Zœtiam vero a Tricolonis quindecim plus
minus stadiis distantem non recto sane itinere, sed ad lævam
divertentibus, Zœteum Tricoloni filium coloniam deduxisse tradunt. At
Paroreus, Tricoloni minor natu filius, et ipse Paroriam condidit a Zœtia
non longius stadia decem. Deserta ætate mea utraque est. (7) Exstant hac
ætate Zœtiæ Cereris et Dianæ delubra. Aliæ etiam urbium ruinæ visuntur:
Thyræi a Paroria intervallo stadiûm quindecim, Hypsuntis in monte supra
planitiem. Monti idem quod oppido nomen. Media inter Thyræum et
Hypsuntem regio tota montana, tota feris referta. Fuisse Lycaonis filios
Thyræum et Hypsuntem superius a nobis est indicatum. (8) Tricolonis ad
dexteram via primum acclivis est ad fontem, cui Cruni nomen. A Crunis
triginta stadiûm abest intervallo Callistûs sepulcrum, editus terræ
agger multis quum infœcundis tum pomiferis vestitus arboribus. In summa
tumuli parte attollit se Dianæ ædes, cui Callistæ (_Pulcherrima_)
cognomentum. Primus autem, Pamphos Dianam, accepto, ut opinor, ab
Arcadibus nomine, versibus Callisten appellavit. (9) Jam vero stadia
hinc viginti quinque, a Tricolonis prorsus centum, ad Helissontem, et ad
viam rectam, quæ ad Methydrium ducit (sola enim hæc via Tricolonis
patens nobis nondum memorata est), Anemosa vicus abest et mons
Phalanthum. In monte Phalanthi urbis reliquiæ sunt. Agelai, qui
Stympheli fuit, Phalanthum filium fuisse dicunt. (10) Supra campus est
qui Poli nuncupatur. Inde Schœnus oppidum, cui a Schœneo Bœoto nomen.
Quodsi Schœneus ille in Arcadiam aliquando venit, curricula etiam quæ
Schœnunti proxima Atalantæ dicuntur, ab ejus filia nomen accepisse
videri possunt. Dehinc, uti mea fert opinio, fuit ** nominatum, et
Arcadiæ finibus hæc omnia ab omnibus loca adscribuntur.