_ Memoranda in via a Megalopoli Messeniam versus, templum dearum
Maniarum — Dactyli monumentum, locus Ace dictus, et de Orestis
insania narratio — via ex Mantinensi agro ad Alpheum, Nymphas,
Hermæum. _
Distat a Megalopoli Messenen versus stadia haud amplius septem ad lævam
viæ militaris dearum fanum; et deas ipsas et circumjacentem fano agrum
Manias vocant; est, quantum conjectura assequor, Furiarum appellatio.
Eoque in loco ob matris cædem insanisse Orestem tradunt. (2) Non longe
ab eo fano terræ agger surgit non utique magnus, e lapide excisum
digitum insigne prætendens, unde et illi tumulo Dactyli (_Digiti_)
monumentum nomen est. Ibi furentem Orestem tradunt alterius manus
digitum abrosisse. Huic contiguus est alius locus Ace nomine, quod ibi
insaniæ medelam Orestes nactus fuerit; ibidem est alterum Furiarum
templum. (3) Has deas Oresti, quum insaniam ei injicere vellent, nigras
obvias factas memorant; easdem quum digitum abedisset, albas apparuisse
et earum aspectu statim illum ad se redisse; atque ita illis quidem
inferias misit ad avertendas earum iras, albis autem mactavit hostiam.
Cum iis etiam Gratiis sacrificare solenne habent. Prope Ace est templum
aliud, quod * appellant, quod sanus factus comam Orestes ibi totonderit.
(4) E Peloponnesiis qui priscas res memoriæ produnt, Oresti hæc in
Arcadia a Furiis matris cædem persequentibus accidisse affirmant
priusquam de eo in Areopago judicium fieret. Accusatorem quidem non
fuisse Tyndareum, quod e vita jam excessisset, sed a Perilao
Clytæmnestræ patruele de matris cæde accusatum. Fuit vero Perilaus
Icarii filius, quum filias etiam post eum Icarius genuisset. (5) A
Maniis ad Alpheum via quindecim ferme stadiûm ducit; qua parte Gatheatas
amnis assumto prius Carnione in Alpheum influit. Et hujus quidem fontes
in Ægytide terra sunt, infra Cereatæ Apollinis templum; Gatheatæ vero in
vico Gatheis agri Cromitidis. (6) Cromitis vero est stadiis ferme
quadraginta supra Alpheum; et ibi Cromorum urbis nondum omnino abolita
vestigia; unde ad Nymphada vicum stadiûm circiter viginti intervallum.
Est Nymphas valde irrigua et arboribus condensa. Intersunt ab ea ad
Hermæum stadia prope viginti; quo in loco terminus est inter Messenios
et Megalopolitanos, et Mercurius e pila eminens.