CAPUT XXXIII.

_ De Megalopoli diruta aliisque nobilibus urbibus fortunæ arbitrio

eversis — insula Chryse fluctibus hausta et insula Hiera. _

Megalopolis quidem ipsa magna alacritate Arcadum et spe Græcorum maxima

condita, omnibus ornamentis ac pristinis opibus amissis magna jam ex

parte inter ruinas et rudera jacet. Quæ res nullam mihi omnino

admirationem affert, quum sciam novi semper aliquid fata moliri et

arbitratu suo Fortunam æque valida atque imbecilla, neque minus orientia

quam jam occidentia, impotenti quadam necessitatis vi agere et ferre.

(2) Nam et Mycenæ, quæ urbs Troicis temporibus Græciæ imperabat, et

regia Assyriorum Ninus funditus deletæ sunt; in Bœotia vero Thebæ, quæ

sibi olim Græciæ principatum vindicabant, ad arcem jam unam et non ita

multos incolas redactæ vetus nomen vixdum servant. Jam vero quæ olim

opum magnitudine antecellebant, Ægyptiæ Thebæ et Minyarum Orchomenus, ne

mediocres quidem nunc privati hominis fortunas adæquant. Delos, commune

olim Græcorum conciliabulum, tantopere jam deserta est, ut præsidio

templi amoto quod Athenienses mittunt, hominibus, si Delios tantum

numeres, prorsus orbata sit. (3) Babylone reliquum est Beli templum; de

Babylone autem ipsa, qua sol tunc majorem urbem non vidit, nihil jam

superest præter mœnia; quod ipsum de Tirynthe Argolica urbe evenit. Hæc

inquam ad nihilum Fortuna redegit. At ea quæ ab Alexandro in Ægypto, et

ad Orontem amnem a Seleuco nuper, atque adeo heri aut nudiustertius,

conditæ fuerunt, ad summum felicitatis et magnitudinis gradum jam

progressæ sunt, quod Fortuna eas nunc amplectitur. (4) Quin etiam hac in

re multo magis et mirificentius quam in urbium vel secundis vel adversis

casibus vires suas ostendit: e Lemno modicus erat navigationis cursus in

Chrysen insulam, in qua olim Philoctetes a serpentis ictu graviter

dicitur laborasse; eam insulam æstus alluvies ad ima maris, depressam

abolevit. Alia vero cui Hiera nomen, ** quum ante nulla omnino fuisset

eo in loco insula. Caducæ nimirum et fluxæ res humanæ sunt, neque est

quicquam stabile perpetuo et firmum.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 269 / 497 题