CAPUT XXXII.

_ Memoranda alterius urbis Megalopolis partis, theatrum in Græcia

maximum, curia Thersilium dicta et Ammonis signum cornutum — Martis

ara et stadium — templum Dianæ Agroteræ, et deorum, qui Ergatæ

dicuntur, signa quadrangula forma — ossa Gigantis. _

Jam vero urbis pars ea quæ in ulteriore amnis ripa ad meridiem conversa

est, theatrum habet ad memoriam insigne et eorum omnium quæ in Græcia

sunt maximum; in quo aquæ perennis fons. Non longe a theatro curiæ

fundamenta reliqua sunt; ea curia Decies Mille Arcadum concilio fuerat

destinata. Nomen ei a conditore Thersilium. Proxima domus, ætate mea

privati hominis prædium, Alexandro olim Philippi filio publice

ædificata. Ante eam domum positum est signum Ammonis, eadem qua Hermæ

quadrati figura; arietis cornua capite præfert. (2) Fani vero ejus quod

Musis, Apollini et Mercurio commune dicarunt, sola supersunt fundamenta

neque ea multis in locis. De Musis una reliqua est, Apollinis etiam

effigies eodem quo quadrati Hermæ opificio elaborata. Veneris etiam ædes

aliud nihil est quam ruinosæ reliquiæ; antica duntaxat templi pars manet

et in ea deæ simulacra tria; unum Cœlestem Venerem, alterum Popularem

cognominant; tertium sine proprio colunt nomine. (3) Non longe hinc

abest Martis ara; erectum eidem tradunt etiam fanum ab initio. Supra

Veneris stadium exstructum est, quod uno latere ad theatrum pertingit.

Fons illic quem Baccho sacrum censent. In altera vero stadii extremitate

Bacchi ædes, quam tactam de cœlo fuisse duabus ante nos ætatibus

memorant; non multa sane ejus vestigia nunc inter ruinas apparent.

Herculis vero et Mercurii commune ante stadium templum non amplius

exstat; sola eis ara reliqua est. (4) In hac eadem urbis parte collis ad

orientem solem expositus consurgit. In eo Dianæ est Agroteræ (_Agrestis

sive Venatricis_) ædes ab Aristodemo ipsa etiam dedicata. Ad Agroteræ

dexteram sacra est area, ubi Æsculapii templum; signa in eo dei ipsius

et Hygieæ. Pauxillum descendentibus dii se ostendunt e quadratis

lapidibus, Ergatæ (_Operarii_) cognomento; Minerva inter eos Ergane et

Apollo Agyieus (_Compitalicius_). Mercurio, Herculi et Ilithyiæ sua sunt

ex Homeri versibus attributa munera. Mercurius enim a Jove mandata

perfert, idemque animas eorum qui e vita excesserunt ad inferos deducit;

Hercules multis et gravibus ærumnis est exercitus; Ilithyia (uti Iliados

carmina testantur) mulierum partus levat. (5) Est ad imum collem aliud

Pueri Æsculapii templum, cujus recto statu signum nihilo est cubitali

majus. Apollinis sedentis in solio forma est magnitudine pedum sex,

nihilo omnino breviore. Eo ipso in loco ossa spectantur majora multo

quam ut humana existimari possint. Esse vero ea dictitant eorum Gigantum

unius, quos in auxilium Rheæ Hopladamus advocavit; qua de re suus erit

in sequenti historia sermo. Huic templo fons proximus, ex quo manantem

aquam excipit Helisson.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 268 / 497 题