CAPUT XXXI.

_ Memoranda Megalopolis porro recensentur, templum et signa Magnarum

Dearum, Cereris et Proserpinæ Sospitæ, cum aliis signis additis —

Nympharum Arcadicarum signa ac templum et signum Jovis Philii —

templum Veneris machinatricis — signa eorum, qui primi

Megalopolitanis initia instituerunt, et deorum signa quadrangula

forma — templum Proserpinæ — templum Minervæ Poliadis et Junonis

Teleæ ac fonte Bathyllo. _

Extremæ porticus latus alterum quod ad occasum porrigitur, Magnarum

Dearum circumseptam aream continet. Sunt vero Magnæ Deæ, sicuti in

Messeniorum rebus exposui, Ceres et Proserpina, sed Proserpinam Sotiran

(_Sospitam_) vocant Arcades. A fundo elevati spectantur pro areæ aditu

qua Diana, qua Æsculapius et Hygiea. (2) Deæ ipsæ Magnæ, Ceres e marmore

tota est, Sospita qua veste velatur e ligno. Utriusque magnitudo

quindecim ferme pedum. Et simulacra quidem ** et ante ipsa puellas fecit

haud ita magnas. Præferunt hæ puellæ duæ talaribus amictæ tunicis

calathos utraque capite floribus refertos. Damophontis eas aiunt fuisse

filias. Sed qui ad cœlites signa illa referunt, Minervam et Dianam

flores in Proserpinæ comitatu legentes esse putant. (3) Prope Cererem

Hercules collocatus est magnitudine cubitali. Hunc Herculem unum de iis

fuisse qui sunt Idæi Dactyli nuncupati, versibus mandavit Onomacritus.

Ante Herculem mensa posita est, in qua extra aream stantes Horæ duæ

affabre effictæ, et Pan fistula, cithara Apollo canens. Indicat

inscriptio esse eos e primoribus diis. (4) In mensa illa Nymphæ etiam

eminent: Neda infantulum Jovem gremio ferens, Anthracia, et ipsa de

Arcadicis Nymphis una, facem profert; Hagno manu altera hydriam, phialam

altera; Anchirhoe et Myrtoessa et ipsæ hydrias effluente aqua præferunt.

Intra circumseptum eum ambitum cella est Jovis Philii (_amicitiarum

præsidis_). Simulacrum Baccho ornatu persimile fecit Argivus Polycletus.

Nam et cothurni ei pro calceamentis sunt, et altera poculum, thyrsum

altera tenet. Thyrso aquila insistit; quod unum cum iis, quæ Baccho

attribuuntur, non satis quadrat. (5) A postico templi lucus est non

utique magnus, maceria circumseptus, intra quem nullus hominibus

ingressus patet. Ante eum lucum posita sunt Cereris et Proserpinæ signa

trium circiter pedum altitudine. In septo interiore Magnarum Dearum et

Veneris ædes est. In vestibulo prisci operis ligneæ effigies, Juno,

Apollo, Musæ. E Trapezunte huc deportatas ferunt. (6) In ipsa æde

simulacra Mercurium e ligno ac Venerem ligneam Damophon fecit. Veneris

manus, os et imi pedes e lapide sunt. Cognomen deæ Machinatrix, ac

merito quidem, opinor, inditum, quod Veneris causa homines quodvis

artium et fraudum genus tam in factis quam in dictis excogitarunt. (7)

Virorum etiam in cella erectæ statuæ sunt, Callignoti, Mentæ, Sosigenis

et Poli, qui primi Megalopolitanis initia Magnarum Dearum ad exemplar

Eleusiniorum sacrorum tradidisse dicuntur. Intra ambitum hæc posita sunt

aliorum deorum signa quadrangula forma: Mercurius cognomento Agetor

(_Dux_), Apollo, Minerva, Neptunus, Sol præterea cognomine Soter

(_Servator_), et Hercules. Templum insigni sane magnitudine erexere, in

quo Dearum Magnarum initia peragunt. (8) Ad templi Magnarum Dearum

dexteram fanum est Proserpinæ; signum marmoreum est pedum ferme octo

magnitudine; basin undique incingunt tæniæ. Huc feminis quovis tempore

aditus patet, viris quotannis duntaxat semel. Continenter solem

occidentem versus foro gymnasium adhæret. (9) A tergo vero porticus

ejus, quam Philippi vocant, tumuli duo non valde quidem editi

consurgunt; in altero Minervæ Poliadis rudera, Junonis in altero templi

est Teleæ (_Adultæ_) ædes, cujus nihil præter ruinas reliquum est. Sub

hoc eodem colle fons est Bathyllus, et ipse aquas ad Helissontis auctus

conferens. Hæc sunt ibi quorum sit ratio aliqua habenda.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 267 / 497 题