_ De Helissontis fluvii meatu, Neptuni Epoptæ templo — Megalopolis ab
Helissonte in duas partes divisæ memoranda, Jovis Lycæi templum,
Panis Sinoentis, Apollinis Bassæi vel Epicurii signum — porticus
Philippea, sex conclavia ἀρχεῖα dicta, et porticus Myropolis dicta —
de Polybio, Lycortæ filio — templo et signo Jovis Servatoris. _
Ortus Helisson habet suos e pago ejusdem nominis; inde Dipæensium
primum, Lycæaten deinde agrum perlapsus, tertio ipsam Megalopolin
interfluens, ab hac urbe stadiûm *[_prope triginta?_]* intervallo in
Alpheum decurrit. Proxime ad urbis mœnia templum est Neptuni Epoptæ
(_Speculatoris_); simulacri solum caput relictum est. (2) Urbem ipsam
quum dividat amnis Helisson, non secus quam Cnidum et Mytilenen Euripi
intersecant, in dextera parte qua fluminis ripæ eminent, ad
septentriones forum expositum est. In eo septum lapideum et Lycæi Jovis
fanum, in quod nullus patet aditus, nam quæ sunt intus in conspectu sunt
omnia; altaria dei duo, mensæ duæ, et mensis pares aquilæ, (3) et Panis
lapideum signum, cui Sinois cognomentum a Sinoe nympha, quæ una cum
aliis nymphis et ipsa Pana creditur aluisse. Ante sacram aream Apollinis
est ex ære simulacrum spectatu dignum, pedum circiter duodecim
magnitudine. Id e Phigalensium regione ad exornandam Megalopolin huc
portatum est. (4) Locus autem ubi simulacrum a Phigalensibus initio fuit
erectum, Bassæ nominatur. Cognomen deum e Phigalensi agro Megalopolin
usque comitatum est. Quam vero ob causam Epicurius sit cognominatus,
quum de rebus Phigalensium agemus exponetur. Ad Apollinis dextram signum
est non utique magnum Deûm Matris. Templi vero præter columnas jam aliud
nihil reliquum. (5) Pro Magnæ Matris æde nullum omnino stat amplius
signum; exstant vero scamilli qui statuas olim sustinuere. Eorum unius
inscriptio testatur elegis versibus, fuisse effigiem illam Diophanis
Diæi filii, qui primus cunctam Peloponnesum cum Achaico concilio
conjunxit. (8) Porticus fori Philippea nominatur, non quod eam
exstruxerit Philippus Amyntæ filius, sed quod Megalopolitani gratiam
regis captantes sub ejus nomine opus illud dedicarunt. Contingit eam
porticum Mercuri Acacesii templum, cui reliqua jam pars nulla præter
lapideam testudinem. Philippeam porticum excipit porticus altera
magnitudine illi neutiquam par. In ea Megalopolitani cellas prætorias
sex erexere. In earum una est Ephesiæ Dianæ signum, in altera Pan ex ære
cognomento Scolitas, cubitali magnitudine. (7) Transtulerunt huc eum e
Scolita tumulo, qui intra muros est; de eo fontis aqua in Helissontem
effluit. A tergo cellarum prætoriarum ædes Fortunæ sita est, cum signo
marmoreo pedum quinque nihilo breviore. Jam vero porticus, quam
Myropolin (_Unguentariam_) nuncupant, fori pars est: ædificarunt vero
eam de manubiis Lacedæmoniorum, qui duce Acrotato Cleomenis filio ab
Aristodemo Megalopolitanorum tyranno fusi sunt. (8) In eodem foro a
tergo septi ejus quod est Jovi Lycæo dicatum, pilæ insistit Polybius,
Lycortæ filius, cum inscriptione, quæ elegis indicat vagatum illum esse
per terras et maria omnia, et amicum sociumque Romanorum fuisse, quos
iratos Græcis placarit. Scripsit Polybius hic et alias res gestas populi
Romani et bella cum Carthaginiensibus suscepta, (9) quæ fuerit illorum
causa, et quam sero et multis defuncti periculis, Scipioni, ** quem
Africanum nominant, ut qui finem bello imposuerit et Carthaginem solo
æquaverit. Et sane quæ Polybii monitu gessit Romanus imperator, omnia
bene et feliciter ei evenisse; in quibus vero minus se ejus viri dicto
audientem præbuit, in iis offendisse memoriæ proditum est. Civitates
plane omnes quæ se Achæis contribuissent, a Romanis Polybium nactæ sunt
rerum suarum publicarum auctorem, legum etiam latorem. Ad lævam Polybii
statuæ curia est. Atque hæc quidem in hoc sunt loco. (10) Fori vero
porticum quam ᾿ Aristandream nominant, ab Aristandro cive suo ædificatam
tradunt. Proxime eam porticum contra solis ortum, templum est Jovis
cognomento Servatoris columnis circumquaque exornatum. Jovi in solio
sedenti a dextera parte adsistit Megalopolis, a læva Dianæ Sospitæ
simulacrum, quæ e Pentelico lapide Cephisodotus et Xenophon Athenienses
elaborarunt.