_ De Trapezuntis urbis reliquiis, loco Bathos dicto et fonte Olympiade —
Gigantum pugna cum diis — de Orontis cadavere reperto narratio — de
urbis Basilidis reliquiis et Thocnia urbe. _
Trans Alpheum ager est Trapezuntius, in quo Trapezuntis urbis ruinæ.
Inde quum rursus ad Alpheum sinistrorsum descenderis, non longe ab ipso
flumine Bathos est quod vocant; illic tertio quoque anno initia Magnarum
Dearum peragunt. Fons ibidem est; Olympias appellatur; e quo alternis
annis aquæ non manant. Proxime ignis erumpit. Vulgatum inter Arcades est
Gigantes hoc in loco, non autem ad Thraciæ Pallenen, cum diis prœliatos.
Rem itaque divinam ibi fulguribus, procellis et tonitribus faciunt. (2)
Gigantum quidem Homerus nullam omnino in Iliade mentionem fecit; verum
in Odyssea memorat Læstrygonas non hominibus, sed Gigantibus similes
Ulyssis classem adortos. Phæacum etiam regem dicentem fecit, Phæaces
deorum propinquos esse, sicuti Cyclopas et Gigantum progeniem. Quibus in
locis haud obscure ostendit mortales fuisse, non autem deorum satu ortos
Gigantes; quod ipsum apertius illis versibus docet
Imperio indomitos qui rexerat ante Gigantes.
At populo immani amisso confectus et ipse est.
Solet enim λαός (_populus_) ab eo in carminibus nominari promiscua
hominum multitudo. (3) Dracones vero pro pedibus Gigantes habuisse tum
aliis rationibus facile refellitur, tum ex hoc maxime absurdum
ostenditur. Orontem Syriæ fluvium ad mare non per campos ubique, sed per
valde declivia et prærupta citato cursu descendentem, Romanorum
Imperator navibus e mari Antiochiam usque pervium reddere instituit.
Alveo igitur magnis laboribus et sumptibus perfosso, per quem commode
ascendere naves possent, in eum flumen avertit. (4) Vetere vero alveo
exsiccato loculus fictilis repertus est cubitorum undecim et amplius, et
in eo cadaver nihilo brevius, humana specie ex omni parte corporis. Hunc
Orontem fuisse ex Indorum gente Clarii Apollinis oraculo Syris
consulentibus responsum est. Quodsi uda initio terra et humore gravida,
sole concalefacta, primos edidit homines, ecquamnam aliam regionem
verisimile est vel priorem vel majores edidisse homines quam Indiam, quæ
ad nostra usque tempora belluas alit inusitata specie ac magnitudine
portentosas? (5) Ab eo loco qui Bathos dicitur stadia ferme decem distat
Basilis. Eam urbem condidit Cypselus ille qui Cresphonti Aristomachi
filio filiam nuptum dedit. Ætate nostra Basilidis ruinæ solæ exstant, et
inter eas Eleusiniæ Cereris templum. Hinc progressus Alpheum ubi iterum
transieris, Thocniam pervenies, cui a Thocno Lycaonis filio nomen. Ætate
nostra prorsus deserta est. Et urbem quidem eam in collis vertice
condidisse dicitur Thocnus, collem Aminio amne præterfluente. Is in
Helissontem illabitur; nec procul inde in Alpheum influit Helisson.