CAPUT XXVIII.

_ De Gortyne vico ejusque memorandis — fluvio Lusio seu Gortynio frigore

reliquos amnes superante — Teuthide vico, et de Theutide, Arcadum

duce ad Trojam, narratio — monumento Paræbasio dicto et Brenthes

urbis reliquiis. _

A fluvii fontibus discedentes primum vicus excipit Maratha; dehinc pagus

ætate nostra, olim oppidum Gortys. Est illic Æsculapii ex Pentelico

lapide delubrum et signum impuberis dei et Hygieæ, Scopæ opus. Tradunt

populares ab Alexandro Philippi filio loricam et hastam Æsculapio

dedicatam; mea certe etiamnum ætate lorica et hastæ cuspis ibi

cernuntur. (2) Gortynem fluvius perlabitur, quem circa suos fontes

Lusium appellant, quod in eo Jovem recens natum ablutum credunt; qua

vero longius a fontibus discedit, Gortynius a Gortyne vico dicitur. Hic

unus omnium aqua fluit frigidissima. Istrum enim, Rhenum, Hypanim,

Borysthenem et alios quorum aquæ hieme congelascunt, eos meo quidem

judicio glaciales rectius et brumales, quam frigidos appellare possimus;

meant siquidem illi per terras quovis fere anni tempore nive obductas et

prægelido aere undique circumfuso rigentes. (3) Nam eos amnes,

quotcunque ii numerari possint, qui temperatas regiones perfluentes

æstate vel bibentium vel lavantium æstum levent, nec hieme sint

inclementes, illos frigidam aquam habere dixerim. Frigida sane aqua est

etiam Cydni, qui Tarsensium fines perlabitur, et Melanis, qui præter

Sidam Pamphylorum decurrit; tum vero Alentis ad Colophonem frigorem qui

elegos fecerunt poetæ celebrant; sed hos omnes æstate præsertim vincit

Gortynius. Fontes habet ad Thisoam proximo Methydriensibus loco; Rhæteas

vocant Alphei et Gortynii confluentes. (4) Thisoæ regioni finitimus est

pagus Teuthis; oppidum olim fuit; ac Trojano quidem bello ducem hinc

missum narrant cui nomen Teuthis; Ornytum tamen alii appellant. Inter

hunc, dum Græci Aulide ob malaciam interclusi diu detinerentur, et

Agamemnonem simultates fuere; quare quum cohortem suam Teuthis domum

reducturus esset, (5) Palladem aiunt assimulantem Melanem Opis filium,

illum retrahere conatam; sed is, quod erat in tumore præ ira animus,

hasta dicitur deæ femur percussisse exercitumque ex Aulide domum

reduxisse; ubi vero domum redierit, deam se ei ostendisse sauciam

femore; atque ab eo tempore Teuthidem letali tabis morbo correptum,

atque in ea una parte Arcadiæ nullos plane fructus e terra editos. (6)

Interjecto dehinc tempore e Dodona oraculum redditum, cujus jussu præter

alia, ut placarent deam, agenda, etiam signum Minervæ femore vulneratæ

faciendum curarunt; quod ipse etiam vidi, purpurea fascia vulnus

obligante. Sunt Teuthide tum alia, tum Veneris et Dianæ fana. Atque hæc

quidem illic. (7) Ad eam vero viam, qua Gortyne Megalopolin itur,

sepulcrum eorum visitur qui contra Cleomenem pugnantes occubuerunt.

Appellant monumentum illud Megalopolitani Paræbasium, violatum nempe

fœdus a Cleomene eo nomine testificantes. Adjacet Paræbasio campus

stadiûm ferme sexaginta. Brenthes urbis ruinæ ad viæ dextram se

ostendunt, præterfluente Brentheate amne, qui se hinc non longius quam

stadiis quinque in Alpheum demittit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 264 / 497 题