_ De Megalopoli urbe — Megalopolis conditore — nomina civitatum
enumerantur, quarum incolæ Megalopolin migrarunt — de Trapezuntiis
emigrantibus — Megalopolitanorum vicis — tempore Megalopolis conditæ
— Megalopolitani a Lacedæmoniis ejiciuntur — Aristodemo
Megalopolitanorum imperium obtinente Lacedæmonii Megalopolin
invadunt et superantur — Lydiade Megalopolitanis imperante
Lacedæmonii Megalopolin obsident — Cleomenes Megalopolin expugnat —
de Buphago amne et heroe. _
Megalopolis quidem ipsa non solum Arcadicarum, sed Græcarum etiam omnium
civitatum recentissima est, iis tamen exceptis iis, quæ illo tempore,
quo imperii Romani mutatio facta, novas incolas acceperunt. Roboris
autem sui confirmandi gratia Megalopolin Arcades coloniam deduxerunt.
Meminerant enim Argivos jam tum ab initio nullo non pæne die summo cum
libertatis periculo a Lacedcæmoniis bello vexari solitos, eosdem excisis
Tirynthe, Hysiis, Orneis, Mycenis, Midea et si quod aliud in Argolide
haud magni nominis oppidum erat, traductaque ex illis Argos multitudine,
civitatem inquilinorum numero adeo auxisse, ut in posterum et a
Lacedæmoniis minus multo sibi metuerent et adversus alios finitimos
firmiora haberent præsidia. Hoc igitur consilio Arcades e suis quique
urbibus Megalopolin commigrarunt. (2) Coloniæ vero auctor Thebanus
Epaminondas jure optimo vocetur. Is enim Arcadas in unum congregavit, et
mille Thebanorum delectam manum duce Pammene Arcadibus misit, qui
auxilio essent, si forte Lacedæmonii colonia quominus deduceretur
impedire essent aggressi. Ab ipsis etiam Arcadibus viri, quorum ductu et
auspiciis in coloniam iretur, delecti sunt; e Tegea Timon et Proxenus;
ex Mantinea Lycomedes et Hopoleas (_Hopleas?_); e Clitoriis Cleolaus et
Acriphius; a Mænalo Eucampidas et Hieronymus; ex Parrhasiis Possicrates
et Theoxenus. (3) Civitates vero quæ tum novæ coloniæ studio, tum
Lacedæmoniorum odio, ut patriam suam quæque desererent, facile sibi ab
Arcadibus persuaderi passæ sunt, hæ fuere: e Mænalo Alea, Pallantium,
Eutæa, Sumateum, Iasæa, Peræthes, Helisson, Oresthasium, Dipæa, Lycæa;
ab Eutresiis, Tricoloni, Zœteum, Charisia, Ptolederma, Cnauson, Parorea;
(4) ab Ægytis **, Scirtonium, Malea, Cromi, Belbina, Leuctrum; ad hos
Parrhasiorum, Lycosorenses, Thocnenses, Trapezuntii, Prosenses,
Acacesium, Acontium, Macaria, Dasea; ex Cynurensibus iis qui in Arcadia
sunt, Gortys, Thisoa, quæ ad Lycæum est, Lycæatæ et Aliphera; ex iis qui
cum Orchomeniis censebantur, Thisoa, Methydrium, Teuthis; quibus etiam
Tripolis quam dicunt accessit, Callia, Dipœna et Nonacris. (5) Ex iis
omnibus populi ceteri communi Arcadum decreto nihil omnino recusantes
paruerunt summaque alacritate nomina in coloniam dedere; Lycæatæ
duntaxat, et Tricolonenses et Lycosurenses et Trapezuntii ab Arcadibus
descivere, quippe qui antiqua patriæ suæ ut relinquerent mœnia adduci
non poterant; horum pars inviti et necessitate coacti Megalopolin
convenerunt; (6) at Trapezuntii omnino omnes ex Peloponneso excesserunt,
quantum eorum relictum est et quos non illico Arcades præ ira
occiderunt; qui navibus in Pontum incolumes applicuissent, qui
Trapezuntem in Euxini ora condiderant, tanquam metropolitas et gentiles
suos recepere. Lycosurenses vero, etsi neque ipsi in officio
permanserant, quod tamen in Cereris et Proserpinæ confugerant, violare
Arcades veriti sunt. (7) Reliquarum vero omnium quas percensuimus urbium
aliæ hodie plane desertæ sunt, alias in vicorum formam redactas
Megalopolitani tenent, Gortynam videlicet, Dipœnas, Thisoam ad
Orchomenum, Methydrium, Teuthin, Callias, Helissontem. Unum Pallantium
tunc quoque deos habuit mitiores. Sed Alipherenses quoque in hunc usque
diem urbis suæ vetus nomen retinuerunt. (8) Deducta autem Megalopolis
est eodem anno, paucis post mensibus quam Lacedæmonii Leuctricam cladem
acceperunt, Athenis archontis magistratum gerente Phrasiclide,
Olympiadis centesimæ secundæ anno altero, qua Thurius Damon e stadio
palmam tulit. (9) Ac tunc quidem Megolopolitani Thebanorum societate
freti nihil omnino sibi a Lacedæmoniis metuebant. At posteaquam Thebani
a Phocensibus, qui Bœotorum finitimi capto Delphici Apollinis templo
pecunia abundabant, armis lacessiti, in id bellum, quod Sacrum fuit
appellatum, incubuere, (10) Lacedæmonii, qua erant animorum alacritate,
quum ceteros Arcadas, tum Megalopolitanos suis deturbare sedibus adorti
sunt. Verum quum cives acriter obsisterent et a finitimis alacritate
summa adjuvarentur, nihil utrinque memoratu dignum geri contigit.
Philippum quidem Amyntæ filium et Macedonum imperium Arcadum in
Lacedæmonios odium ad summas opes provexit: neque enim aut ad Chæroneam,
aut in eo prœlio quod in Thessalia commissum est, Græcis Arcades præsto
fuere. (11) Non longo vero post tempore Megalopolitanis Aristodemus
tyrannus exortus est, Phigalensis ille quidem patria, Artylæ filius;
quem tamen Tritæus, homo non tenuis in Megalopolitanorum civitate
census, sibi adoptaverat. Huic nihil dominatus obfuit quominus Chresti
(_Frugi_) cognomento diceretur. Aristodemo dominante Lacedæmoniorum
exercitus duce Acrotato Cleomenis filiorum natu maximo (cujus
gentilitatem omnem et Spartanorum omnium regum jam percensuimus) in
Megalopolitanorum fines invasit. Ibi acerrimo prœlio commisso multis
utrinque cæsis, superiores tamen Megalopolitani ex eo certamine
discessere. In acie præter alios Lacedæmonios et ipse Acrotatus cecidit;
quare ad eum paterni imperii successio non pervenit. (12) Post
Aristodemum duabus ferme ætatibus ad tyrannidem aggressus est Lydiades,
haud obscuro genere, sed apprime generosæ indolis vir, et (ut res ipsa
postea indicavit) etiam patriæ suæ amantissimus. Quum enim admodum
adolescens imperare cœpisset, ubi ad ætatem prudentia accessit, eo ipso
tempore quo imperii opes jam in tuto collocarat, ultro se tyrannide
abdicavit; quumque se ad Achaicum concilium Megalopolitani aggregassent,
et suis est civibus et Achæis universis tantopere probatus, ut cum Arato
vitæ dignitate comparari posse videretur. (13) Jam Lacedæmonii magno
totius populi concursu, Agide Eudamidæ filio ex altera familia regia
imperante, majore multo copiarum apparatu atque instructiore quam is
fuit exercitus cui Acrotatus præfuit, Megalopolin adorti sunt; ac in
pugnam quidem prodeuntes oppidanos fuderunt; deinde admota ad muros
prævalida machina turrim ex ea mœnium parte tam vehementer concusserunt,
ut nihil jam dubitarent se illam postero die dejecturos. (14) Verum
Boreas non universos tantum Græcos suo adjutos auxilio voluit, quum
scilicet Persicæ classis magnam partem ad Sepiades allisit; sed idem
etiam Megalopolitanos quominus caperentur tutatus est; continuo namque
ac violento flatu machinam Agidis ita convulsit et dissipavit ut plane
pessumdaretur. Hic vero ipse Agis, qui boream in oppugnatione
Megalopolis adversarium habuit, is nempe est cui Aratus Sicyoniorum dux
in Achaia Pellenen ademit, quique postea ad Mantinean dimicans cecidit.
(15) Post hæc non sane longo interjecto tempore Cleomenes Leonidæ filius
Megalopolin fœderis religione neglecta oppressit. Megalopolitanorum
pars, dum noctu correptis subito armis vim a patria propulsare nituntur,
in conflictu occumbunt; inter quos Lydiades fortiter dimicans memoria
hominum dignum vitæ exitum reperit; Philopœmen autem Craugidis filius
cum duabus circiter militaris ætatis partibus, cum pueris præterea et
mulieribus effugit in Messeniam; (16) reliquos Cleomenes trucidavit
urbemque excidit et cremavit. Sed quonam modo suos fines et urbem suam
restaurarint Megalopolitani, quæque reduces gesserint, id a nobis in
explicandis Philopœmenis rebus gestis exponetur. Ejus certe
Megalopolitanorum cladis culpa Lacedæmoniorum civitas prorsus vacavit;
unus injuriæ auctor fuit Cleomenes, quum reipublicæ formam a regno ad
tyrannidem traduxisset. (17) Fines quidem inter Megalopolitanos et
Heræenses (uti ante dictum est) ad Buphagi amnis fontes sunt. Nomen amni
inditum tradunt ab heroe Buphago, Iapeti filio et Thornacis; ab hac
Laconicæ quoque Thornacis nomen repetitum; sed Buphagum Dianæ sagittis
in Pholoe monte, impium in deam facinus molientem, confixum memorant.